Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], Epistulae ad principes, versio electronica (, Dubrovnik), , 1867 verborum, Ed. Vlado Rezar [genre: prosa - epistula] [word count] [benesadepistulae].
Quod cogitanti eo molestius fuit, quod originem huiusce mali eodem referri putabam, unde rerum omnium exitium manabat: scilicet tunicam Christi apud nostri seculi principes peius diuelli, quam diuulsa fuit a carnificibus tempore necis eiusdem, quippe nefas uisum dissipari, cum esset inconsutilis. At hodie nauci haberi, dum homines rebus suis consulunt, publicaque administrari, quam optime priuatis pro singulorum ratione cedant, tametsi publica pessime gerantur, et inde commune omnium exitium sequi debeat.
Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], Epistulae ad principes, versio electronica (, Dubrovnik), , 1867 verborum, Ed. Vlado Rezar [genre: prosa - epistula] [word count] [benesadepistulae].
|