Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vrančić, Mihovil (1507 - ante 1571) [1535], Error devius virginis Ruthenae, versio electronica (), 1194 verborum, 178 versus, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia] [word count] [vrancicmerror].
Previous section

ERROR DEVIUS VIRGINIS RUTHENAE
Qua patet in latos prępinguis Ruscia campos
Sylua iacet densis ampla vetusque comis.
Cuius vt a Zephyris aequata cacumina nutant,
Subdita sic molli gramine vernat humus.
Si spectes pulchro concordes ordine quercus (5)
Ex vna dices arbore stare nemus.
Quod si substratum deflectas lumen in aequor,
Picta ibi diuerso prata colore vides.
Sunt tamen et densi frutices caecique meatus,
Quos viridis condit vertice sylua suo. (10)
Huc studio florum, tectis egressa paternis
Defertur facili virgo Ruthena pede.
Quam non alliciant tempe haec formosa puellam
Cuius adhuc mentem florea serta tenent?
Non bene conspecto sale parcit ouicula linguę, (15)
Non bene conspectis abstinet vrsa fauis;
Non ingustato decedere apicula pratis
Non indecerpto foemina flore potest.
Ergo vbi sublustri sic sola vagatur in vmbra
Et pulchros flores, pulchrior ipsa, legit. (20)
Suauibus incingit violis frontemque comamque,
Auribus ornandis proxima cura fuit.

-- Q6 --


Inde rosas nectit qua pectus parte papillas
Prodit et e stricta trudere veste solet.
Nec caruere manus alternis floribus, illis (25)
Fert calathos plenos, fert tumidosque sinus.
Cuncta licet repleat, tamen haud saciata priores
Abijcit et rursus carpit auara nouos.
Tum quo lenta magis profert vestigia, tanto
Hos fragrare magis hosque rubere putat. (30)
Interdum laetas extollit ad aethera voces,
Subsiliens tenero terue quaterue pede.
Nec reuocat gressum, sed curis mente remotis
Progreditur, semper lilia sparsa legens.
Hac ratione subit sensim dumeta rubosque (35)
(Ah loca non illi sed magis apta feris!)
Atque oblita domus patriae, spaciatur opaco
In nemore ignotis errat et vsque viis.
Iam medium Titan dudum transmiserat orbem
Surgebatque humili Cynthia pura face. (40)
En miserae primum redeundi cura subintrat,
Desinit en primum carpere velle rosas.
Fert retro gressum creditque hac parte reuerti,
Qua sub circumstans iuerat ante nemus.
Illa quidem notos iam iam se cernere fumos, (45)
Et quibus exierat, proxima septa, putat.
Sed postquam intactos passim per gramina flores,
Et nullo sectas conspicit vngue rosas,
Hei mihi non haec nos huc, clamat, semita duxit,
Quo feror? aut quo me deuius error agit? (50)

-- Q6v --


Nec mora, conuertit passus, saltuque remenso
Diuersum frustra saepe retexit iter.
Luminibus tamen attentis obseruat an vsquam
Aut quercum aut pinum noscere forte queat.
Sed nec quercus adest vsquam, nec cognita pinus, (55)
Nec calcata recens signa dat herba pedis.
Credo ego quod latebras nemo penetrarit ad illas,
Solas praeter aues, praecipitesque feras.
Fixa igitur trunco similis stetit, et grauis illi
A summo fluxit vertice ad ima pauor; (60)
Contremit vt lino circundata cerua doloso,
Expectans qua iam spicula parte volent,
Aut auis, astuti quam deceptam aucupis arte
Virga venenato perlita melle tenet.
Quid faciat? Solum quod restat, pectora palmis (65)
tundit et effuso proluit imbre genas.
Omnia flebilibus complet miseranda querelis,
Et crudele nemus Tartareumque vocat,
Indignum, faciem quod cernat virginis vllam,
Aut quod serta legens vlla puella petat. (70)
Nec puto florilegas habitare hęc lustra Napaeas,
inquit, at incertum his, vt mihi, noctis iter.
O mihi si vltrices quis flammas porrigat, ater
Fronde sua fieret iam nemus omne cinis!
Talia collacrymans nequicquam verba profundit (75)
Suspensamque tenent ira, timor, tenebrae.
Nunc queribunda sedet, nunc indignata resurgit,
Et modo quod pergit, postmodo sistit iter.

-- Q7 --


Nunc fratres lassa implorat nunc voce parentes,
Voce sua rursus territa facta silet. (80)
Floribus at quoties accensos flexit ocellos,
Atque odij quaedam paruula signa dedit.
Ah pereant, dixit, per quos ego perdor, abite,
Ite sinu, et similis deijcientis erat.
Nec tamen illa sinus, licet irritata, remisit, (85)
Corde libet poenas sumere, dextra nequit.
Fracta malis, gemitum, vocem, gressumque coercet:
Augebant vesper mutaque sylua metum.
Dumque ita, cuncta pauens, tacita se continet vmbra,
Latrantis sonitum percipit aure canis. (90)
Spe sumpta ad sonitum totos exporrigit artus
Nec solos, certa est, ire solere canes.
Aut, inquit, venator adest comitante molosso,
Aut ferus infirmum seruat ouile canis.
Aut me non reducem fratrum pia turba requirit, (95)
Aut aliquis caecis errat vt ipsa locis.
Haec meditans secum, latratibus obuia tendit,
Sed dubio prorsus sollicitoque gradu.
Imo cauet nequis se cernere possit euntem,
Vtque feras metuit, sic timet aegra viros. (100)
Conspicit in modico veluti tentoria prato
Et subito, corpus fronde tegente, stetit.
Quinque videt iuuenes epulis incumbere partis
Namque dabat fessis praeda ferina dapes.
Participes operis, polluti sanguine rictus (105)
Hinc stando spectant inde iacendo canes.

-- Q7v --


Exoritur formido noua et noua cura resurgit.
Debeat ignotos, nescit adire homines.
In partes animum varias rapit, omnia tandem
Versans, vna timet quinque puella mares. (110)
Sed timet et syluas et densa silentia noctis,
Quaeque solent syluis monstra habitare nigris.
Error agit mentem pariter cum corpore, necquid
Vltra suscipiat, quid fugiatue tenet.
Hinc si iter arripio et tentoria viso propinqua (115)
spero, ait, in rectam posse redire viam.
Sed non hęc vereor, quae nunc est, fama manebit,
Fors delibato damna pudore feram.
Ante lupi lanient igitur mea membra voraces
Aut secet in partes mille cruentus aper, (120)
Quam mea virginitas totos seruata per annos
Turpiter hic adeo contemerata cadat.
Quis nescit iuuenum quam sit petulantia vęcors?
Quippe frui censent virginitate iocum.
Et nox ipsa nihil suadet moderabile, noctis (125)
'Tu quoque', clamabunt, 'praeda cupita venis.'
Adde quod omne nefas loca suadent abdita syluę;
'In syluis', dicent, 'omnia, virgo, licent.'
Stulta prius dentes metui moritura ferarum:
Plus puto nunc homines posse nocere feris. (130)
Sed fera nec verbis nec fletibus vlla mouetur,
Dilacerat medio gutture surda preces.
Humanas poterunt aures mollire precantis
Verba, dolor, gemitus, cordolium, lacrymae.

-- Q8 --


Accedam supplex, homines insana verebor? (135)
An melius saeuis hisce perire locis?
Forsitan infelix vitam seruabo, sed illa
Incustodito corpore qualis erit?
Cuncta mihi potius sunt experienda priusquam
Excludant summum lumina nostra diem. (140)
Excludant, peream, sperno violata salutem.
Eligo, si nequeam viuere, casta mori.
Quod si visa forem prius his, quam vidimus illos,
Errori posset parcere quisque meo.
At si sponte petam iuuenes tot sola, putabunt (145)
Quaesitum Veneris me in nemus isse iocos.
O si quae nostrum tegerent velamina corpus
Rustica, velamen nunc mihi molle nocet!
O facies, quae me laedet, si ignobilis esset:
Vae miserae, contra me mea forma facit! (150)
Vt formosa suo facies fert tempore fructus
Tempore non apto sic quoque damna capit.
Esto, vim patiar, mentem vis vincere nescit:
Turpe facit corpus mens scelerata suum.
Ah modo ne ante diem virides mors auferat annos, (155)
Quod vitare nequis dissimulare licet.
Sed semel amissum vultu praeferre pudorem,
Res est quam virgo fingere nulla potest.
Fingere fac possim, noscent mea crimina quinque:
Quinque sciant, totus conscius orbis erit! (160)
Vt taceant homines — volucres scelus esse querentur;
Gramina me prodent arboreaeque comae.

-- Q8v --


Proh, qui cuncta vides, celsi regnator Olympi,
Aspice quo mea sint vita pudorque loco.
Sylua tenet clausam, laeso candore patebit, (165)
Hinc mors, morte premit durius inde nefas.
Quid moror: hic mortem potius pia vincat honestas:
Hoc pater, hoc genitrix, frater et ipse iubent.
Quin non vlla salus, non est mihi Ruscia tanti,
Ducar vt in thalamum post, viciata, nouum. (170)
Casta faue castae Virgo, cum virgine Nato,
Si duo non temere numina tanta colo.
At vos o mecum fugite haec, fugite aspera sanctę
Saxa pudicitiae, candor, honor, probitas.
Praestat in his totum syluis errare per aeuum (175)
Vna quam bona tot perdere nocte simul.
Sic ait et, quasi iam morti deuota, silentes
In nemorum latebras per loca caeca redit.

Previous section


Vrančić, Mihovil (1507 - ante 1571) [1535], Error devius virginis Ruthenae, versio electronica (), 1194 verborum, 178 versus, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia] [word count] [vrancicmerror].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.