Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Milecije (c. 1340) [1340], Miletii versus, versio electronica (), 91 versus, verborum 573, Ed. Stjepan Krasić [genre: poesis - historia] [word count] [miletversus].
II.
(1)
Urbi Epidauro nomen donavit et esse Temporibus Moysis fugiens Epidaurus Aegypto Quam signis visis perituram noverat urbem. 217 Quidam Romani, destructa sic Epidauro, Bellum civile fugientes forte subintrant Portum Dalmatiae, qui Gravosius vocatur. Hic pariter inopes fugientes ex Epidauro, In magnis ripis, tibi nunc est urbs Ragusina, Castellum statuunt monitis actuque Ioannis, Qui iam praedictae fuit archiepiscopus urbis. Atque arcem, vivi tutam munimine saxi, Aspectu horrendo, praecelso in vertice montis, Hoc castrum vocitat Epidaurica lingua Labusa, Namque ripa sonat hoc idiomate labes, A magnis ripis nomen traxere priores; Nunc L in R, G pro B mutando, moderni Ragusam dicunt, quae Sclavonice Dubrovnik Dicitur a sylva, quia sylva fuit locus ille, In quo nunc urbs est et Dubrava sylva vocatur.
(2)
Ad decus et laudem Stephani protomartyris extat Castellum, et templum fundant et corpora condunt Sanctorum, quorum sunt nomina scripta, subaudi Nerei, Achilei, Domitillae Petronillaeque, Quae secum furtim tulerant Roma fugientes.
(3)
Non multis post haec facta labentibus annis Quidam nauclerius, qui Fruntius est vocitatus, A castro, Straulum quod dicitur, urbis Aegeae, 218 Urbem Ragusam cum Zenobio Zenobiam Transtulit. Hic praesul, haec virgo, martyr uterque, Quos Nicophorus pastor metropolis huius, Vitalisque comes, qui dictus est Veteranus, Plebs simul ac populus, in aede metropolitana Cum prece, cum psalmis, cum laudis honore locarunt Sanctae Mariae Domini genitricis in aede [ERROR: no reftable :]1012* Anno milleno Domini simul ac duodeno. Ipsorum meritis sanatis pluribus aegris Plurima tunc et adhuc fiunt miracula multa.
(4)
218
Post modicum tempus Vitale metropolitano, Iudice Lampridio, residentibus urbe Ragusa, 219 Corpora Laurentii, sed non illius adusti, Andreae, Petri, non Christi discipulorum, Caelitus ostensa, simul translata fuerunt, Cum quibus et Blasii constat caput esse repertum, [ERROR: no reftable :]1026 Millenus vicenus sextus cum foret annus. Hos versus edidit Miletius hinc inde testis. 488 Vivant felices, quibus hic licet esse frequenter, Tales reliquias videant habeantque revere Lis fugiat, maneat pax, dant bona cuncta petenti.
(5)
219
Stephanus hinc dux Bossinae imperatore Bodino, Cominus ecclesiae divi Nicolai de Campo Castellum construxit, post patriamque reversus, (Sub Constantino, Graecorum iudice nono) Post pacem factam quidam tradiditque castellum Ragusii dominis, vel opprimentibus eum. Vastarunt illud postea maenibusque cinxere. Instituit eos quidam certare Gradichna Qui in eius custodia stabat cognomine Vukus 1116 Accidit in die potitus Paschae triumphus, Anno milleno partum post Virginis almae Centum bis octavo, narravit pagina prisca.
(6)
Tempore post multo, quo praesidente tribuno Iudice Basilio Ragusa quo regebatur, [ERROR: no reftable :]1159 Centum anno mitte nostrae currente salutis Quinquaginta novem, etiam voluntate divina Septima tunc erat Iani. De cruce signatus Teuthonicorum unus procerum ab Hierosolymis urbe Attutit Simeonis Ragusam honorabile corpus Prophetae, qui dixit: Vos rogo, fratres, audite: Nunc, Deus, dimitte servum tuum in pace; Quod sancti Viti cum honore locarunt in aede. Incognito sic nomine, multo tempore stetit Vsque Leonardi tempus archipraesulis: inde Nobili Damiano Zade narravit proprium nomen, Quem et curavit caecum et a phantasmate mutum: Sum Simeon, dicens, qui Christum in ulnas recepi, Quem Virgo peperit et post partum Virgo permansit. 220 Post modicum tempus translatum in Virginis aede, Telluris arcano est sub altare maiori Temporibus nostris, qui fecit miracula multa. Postea requirunt tanto claritatis ardore Pro quadam causa suum revisere corpus. Multorum obitus stetit sententia patris, Qui procul dubio tunc subiverunt ad eum. Exinde reliqui timentes, ne morerentur, Flectuntur non ire: sic diem usque praesentem. Venturam Christi gloriam, qui maxime spectans, Stat illic arcano media in Virginis aede. Haec super elate narrantia carmina vobis, Siquid turpe sonat, nam pagina scripta probatur. Gloria sit Deo seculi per secula trino, Qui nos indignos ditavit munere tanto. 1 |
Previous section
|
Milecije (c. 1340) [1340], Miletii versus, versio electronica (), 91 versus, verborum 573, Ed. Stjepan Krasić [genre: poesis - historia] [word count] [miletversus].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.