Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Milecije (c. 1340) [1340], Miletii versus, versio electronica (), 91 versus, verborum 573, Ed. Stjepan Krasić [genre: poesis - historia] [word count] [miletversus].
Previous section

(6)
Tempore post multo, quo praesidente tribuno
Iudice Basilio Ragusa quo regebatur,
[ERROR: no reftable :]1159 Centum anno mitte nostrae currente salutis
Quinquaginta novem, etiam voluntate divina
Septima tunc erat Iani. De cruce signatus
Teuthonicorum unus procerum ab Hierosolymis urbe
Attutit Simeonis Ragusam honorabile corpus
Prophetae, qui dixit: Vos rogo, fratres, audite:
Nunc, Deus, dimitte servum tuum in pace;
Quod sancti Viti cum honore locarunt in aede.
Incognito sic nomine, multo tempore stetit
Vsque Leonardi tempus archipraesulis: inde
Nobili Damiano Zade narravit proprium nomen,
Quem et curavit caecum et a phantasmate mutum:
Sum Simeon, dicens, qui Christum in ulnas recepi,
Quem Virgo peperit et post partum Virgo permansit. 220
Post modicum tempus translatum in Virginis aede,
Telluris arcano est sub altare maiori
Temporibus nostris, qui fecit miracula multa.
Postea requirunt tanto claritatis ardore
Pro quadam causa suum revisere corpus.
Multorum obitus stetit sententia patris,
Qui procul dubio tunc subiverunt ad eum.
Exinde reliqui timentes, ne morerentur,
Flectuntur non ire: sic diem usque praesentem.
Venturam Christi gloriam, qui maxime spectans,
Stat illic arcano media in Virginis aede.
Haec super elate narrantia carmina vobis,
Siquid turpe sonat, nam pagina scripta probatur.
Gloria sit Deo seculi per secula trino,
Qui nos indignos ditavit munere tanto. 1
Previous section


Milecije (c. 1340) [1340], Miletii versus, versio electronica (), 91 versus, verborum 573, Ed. Stjepan Krasić [genre: poesis - historia] [word count] [miletversus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.