Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1536], Brodericus Nicolao Olao suo, versio electronica. (, Rim), Verborum 313, Ed. Arnold Ipolyi [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15360422].
-- 574 -- Ad litteras tuas, quae mihi gratissimae fuerunt, cogor paucis respondere,
cum non satis validus ob longam, quam ex multis laboribus contraxi aegritudinem ac renum
incommoditatem in procinctu nunc eundi hac ipsa de causa ad balnea Senensia coacti
intrare. Te et bene valere, et bene ac feliciter agere gaudeo magnopere. Nec diu patria
cariturum spero, nisi tua sponte velis te prorsus ab ea perpetuo abdicare; quod, opinor,
non facies, praesertim cum in ea, quod spero et opto, honoratum locum habere possis. Quod
ut fiat, et ego diligentem operam nauo. De serenissimae reginae, dominae nostrae
clementissimae in me animo quid dicam, fortasse ob multa obsequia, quae pro virili mea in
rem sacratissimorum fratrum eius maiestatis reginalis in negocio Hungarico feci et facio,
mereor gratiam aliquam, vel merebor, quando obsequia mea magis clara esse incipient. Et
spero, quod maiestas eius in me propitios conuertet oculos. Quod precor Deum, ut mihi
contingat. Tu vero interim rogo, non -- 575 -- cesses eius maiestatem mihi reddere
placabilem. Quo non est aliud, quod magis in vita exoptem; obsequiaque mea humillima in
gratiam eius reginalis maiestatis per omnes occasiones commendabis. Hic apud caesarem est
conclusum, ut pro finali rerum Hungaricarum conclusione reuerendissimus dominus Lundensis,
bonus amicus tuus et magnus rerum tuarum fautor ad serenissimum regem meum proficiscatur,
cum reuerendissimo domino Agriensi, Frangepano, cui et ipsi tu satis es commendatus. Ego
apud caesarem remaneo usque ad rerum conclusionem; quae in eo statu sunt ut de bono fine
non possimus dubitare. Missurus est breui et pontifex unum ex reuerendissimis cardinalibus
huius rei gratia in Hungariam. Noua inter caesarem et Gallum vos scitis melius. Pro
libellis iucundissimis ago gratias amplissimas, et me totum vestrae dominationi commendo,
quae rogo, ut me commendare dignetur domino Cornelio Sceppero.
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1536], Brodericus Nicolao Olao suo, versio electronica. (, Rim), Verborum 313, Ed. Arnold Ipolyi [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15360422].
|