Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vrančić, Antun (1504-1573) [1538], Epistulae anni 1538, versio electronica (), Verborum 4332, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].
Previous paragraph

Next paragraph

Adagium est, multas amicitias silentium dirimere, quod etsi penitus necessitudini nostrae non contigit, nonnihil tamen ob diuturnam absentiam nostram mutuam, quum usu et consuetudine sua caruerit, oblivione jam labi ac cessare videbatur, nisi opportune nuper hic Segesvarii convenissemus, et velut a longo quodam postliminio, non dicam amicitiam, quae alioqui animo meo, arbitror, neque tuo unquam exciderit, sed amicitiam hanc sane nostram jucundissimam, dudum

-- 13 --

Brassoviae plurium dierum spatio initam et constitutam, convictu atque colloquiis suavissimis in pristinum statum reduxissemus. Quid tum temporis vicissim alter alteri receperimus, existimo te non fugere. Illud tamen omnino praeteriit, quod Stephano Matychnay secretario regio, oratori ex Transalpinis in aulam redeunti, litteras ad me dederis nullas. Porro, si te tam cito aut immemorem mei effectum esse, praesertim recens inter nos revocata memoria, aut ad me scribere, hominem non solum amicum verum et fratrem pene tuum gravari putarem, equidem stentoreo clamore querer et ad Jovem conciliatorem provocarem, teque tam diu fraternis stimulis lacesserem, donec istud ipsum silentium tuum necessitudinis nostrae crassatorem dirimerem, et vocalem redderem. Nam quod ad me attinet, quamquam facilius invitatus respondeo, quam invitem, invito tamen, doque operam, ut te vel ex hoc a me sincere amari intelligas, meque obnixe contendere, ne ipse quoque animo tuo effluam, quum tu in meo totus sis. Sed haec expostulatio ne sit tecum mea, an potius litterarum tuarum efflagitatio, tute judices, et pro amicitia nostra expendas. Caeterum si litteras tuas interdum legero, leges crebro et tu meas, ac aeque copiosas et plenas amoris, ut fuerint tuae, idque, ut ingenue de me polliceri non dubitem, ita de te sperare facile inducor.

Previous paragraph

Next paragraph


Vrančić, Antun (1504-1573) [1538], Epistulae anni 1538, versio electronica (), Verborum 4332, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.