Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vrančić, Antun (1504-1573) [1538], Epistulae anni 1538, versio electronica (), Verborum 4332, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].
Previous section

Next section

Antonius Wrancius Martino a Kalmancheh S.

Persuasum tibi esse non dubito, magnas me et impensas facere et plurimum egere pecunia, idque propter praesentes tumultus bellicos, quibus tum equi plures tum majus famulitium est mihi alendum, nec mihi ipse deesse possum aut debeo, nec secus facere licet, nisi ex aula secessero, quod quidem nec per principem mihi, nec per avunculum meum, communem praesulem datur. Quare si ullo alio tempore quampiam rem gratam in me contulisti, hanc profecto longe gratissimam conferes, si aurum, ut dicunt, urburarum mearum ad festum divi Michaelis per te accipiam. Quod si praestiteris, omnes veri amoris erga me tui numeros explebis, et amicitiam nostram mutuam immortalem facies, meque magis tuum reddes imposterum, quam sim meus.

Vale. Albae Juliae Transsylvanae X. kal. Julii MDXXXVIII.
Previous section

Next section


Vrančić, Antun (1504-1573) [1538], Epistulae anni 1538, versio electronica (), Verborum 4332, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.