Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vrančić, Antun (1504-1573) [1540], Epistulae anni 1540, versio electronica (), Verborum 996, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].
Ad Melchiorem Astronomum.
Summa laetitia annum hunc videbar mihi agere et incredibili desiderio ultimas, quas promittebas, exspectabam kalendas Februarii, eoque certe majore ac firmiore ducebar spe, quod haec palam et citra dubium affirmares eloquererisque, praesente et non invito illo, avunculo, inquam, meo, coram quo nunquam *) adhuc tuto mihi licuit significare vel unico nutu, ejusmodi me totos dies affligat, tuncque gravius, quum jam jam comprehendere mihi videor, quod offerebat, retrahit atque aufert, habens nec aetatis nec virtutis rationem aut personarum delectum. Praesens calamitas mea aliaeque plures, quae praeterierunt, erunt tibi argumento. Sed quid tam multis querar. Projectum me ab avunculo meo, remque meam apud eum ultimo esse loco percepi. Causam tibi constare non dubito, quae nemini non constat, ipsius inprimis avunculi mei publica querimonia, deinde inprobando aemulorum malevolorumque studio, opera, officio; ita ut plus offuere mihi proximorum delationes, quam |
Previous section
|
Vrančić, Antun (1504-1573) [1540], Epistulae anni 1540, versio electronica (), Verborum 996, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.