Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Illi Veneti Iaderanorum urbem, quę principatum inter ciuitates regionis Dalmatię dicitur obtinuisse, delere de terra uiuentium proposuerunt ac anguste et horrende dissipare, nullum genus sceleris atribuentes eidem, sed dethrahentium linguis fidem adhibentes spiritum contentum non gerere de imperii dominatione in praesenti ciuitate illi imponebant nullumque argumentum aut alicuius speciem erroris in ea comperientes, sicuti lupus immisericors rapit agnum. Quot insontes adhuc ubere alitos ipsorum motionis casu ualuas per orbis girum erumnando direxerunt! Quot egregios, quot alterius conditionis, qui forte adhuc potirentur uita, spiritum naturę ad superiora fecerunt conuolare! Equum nomen Venetię sibi assumpserunt, quia omnes uenatur, 2v/3 ut absorbeat, et numquam gurgitatum refundens. Nam sermo eius numquam fixus in ore habitat, sed ut uaga per aera fertur auis, geminata perutitur parabola, id quod decentiores et elegantiores oratores statuunt et ratificant ipsa sola abhorret. Fides igitur non est eis admittenda pro eo quod camum in regendo fidelem subditum Egidius in libro laudabiliter Regiminis principum autentice disciplinat, regulariter non gubernant, sed deterius more tyrannico in chaos precipitant.
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
|