Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Sed audi quid Hyeremias nono sue lectionis capitulo pneumatis almi prolatione attestatur: Preparamini contra Babilonem, id contra confusionem 3/3v Iadrę, per circuitum omnes qui tenditis arcum, debellate eam, non parcatis iaculis, quia Domino peccauit, crudeliter nempe ipsa comisit. Nam si quis ignorantia est preuentus, fingit stilum mendatiorum, qui a cunctis est cauendus, Iadrę leges periti et in trono prophetico aprobati reperiuntur. Sed de eius superbię elatione sileo, eo quod plurrimis excedit cubitis fastum de grandis Sabthael non minimus, qui diuina similitudine formatus ac eius fuerat gratia illustratus, visione decora est perpetuo priuatus ac in abissum est precipitatus. Igitur, Iadera, non uales illud elegicum metrum regis Dauid resonare. Debuit enim tam horum, quam illorum nimio librante onere uitiorum grandem tempestatis rabiem excitare. Derelinquat ergo impius uiam suam et Deus ipsius miserebitur, reuertatur ad Dominum, et gressus sui prosperentur in sempiternum.

|