Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Viti recta linea procedendo distat et amplitudo eiusdem quantum forum a dicta ianua prolongatur. Que vndique vallata ligneis tabulis mire pulchritudinis fabricatis, propugnacula crebra et alta in ea confecta et constructa sunt. Porro quia a constitutione ipsius sticati seu bastidę usque ad eius remotionem nullus fere preteribat dierum, quin inimici mixtim scaramutias seu badalutios conficiebant, sed ut plurimum, immo fere semper Iadertini brauium de aduersariis asportabant, nunc ense iugulatos, nunc ductu captiuatos, aliquos iaculis impressos aliaque, prout in pugna solet euenire. 19v/20 Item perueniente decimoseptimo die prefati mensis ille missus Iadrę, qui ad pręsentiam Andreę, regis Sicilie, fuerat pro parte Iadertinorum transmissus, coram dicto rege se praesentauit suamque legationem abundanter narrauit. Quem benigne intelligens, petitiones deuotas obtulit se efficaciter omni mora postposita impleturum.

|