Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].

Next paragraph

Infęlices Iadertini neminem sibi fidelem reperiunt, suum infortunium audiunt, immenso męrore confliguntur. Sed tanta est consolatio eorum pectoris naturalis, quod siquidue accidat sinistri, minime recolunt. Iam ergo Iadertini inchoant suas vires debilitare, certe eorum peccatis imminentibus. Quoddam enim scelus horrendum sit diuulgatum, quod pyratę Iadertini crudeliter commiserunt. Qui quarto Nonas vltimi mensis quosdam religione sacra qui dedicati fuerant ordinis prędicatorum fratrum in quodam scopulo insularum Iadrę reliquerunt, vita pariter et corpore eos priuauerunt eorumque gazas abstulerunt Iadramque transfretauerunt. In quos Iadertini non iudicium promulgantes de tanto et horribili scelere per ipsos homicidas perpetrato, sed etiam rei veritate res predatas in publico foro consenserunt venumdari. Sed iustissimus Iudex digna vltione in ipsos homicidas presignauit, quod aliqui morte carceris, aliqui ictu mucronis, aliqui suffocatione maris et aliqui 33/33v iniqua et pestilentiali nece interierunt. Et ex quo homo a via rectitudinis sic recedit, tanto diuinum ab eo prolongatur presidium.

Next paragraph


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.