Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Previous paragraph

Next paragraph

Intuens autem Petrus Cifranus, Capitaneus generalis Venetarum gallearum, neccesitatem suorum iussit duas galleas in subsidium sui nauigii transfretare. Et cum due galleę ad prefatam cathenam et vltimam accessissent, tutum mare putabant nauigare, sed obstante cathenę edificio non siniuit. Atque ipse machinę tense in ipsas galleas crebrabrant iactare. Que tremebundę et perterritę effectę festinanter ad comitiuas galleas redierunt dictoque Generali capitaneo ea, quę in via eisdem acciderant, ordinate indicauerunt. Cui marano obsesso per Iadertinos idem Capitaneus se disponebat eisdem presidium pręstare. Cum cathena obiiciente, tunc etiam trabuchorum 36/36v tactu accedere dubitabat. Sed iam gallea et crapuli Iadrę ad classem marani se adheserant et neminem nautarum ibidem comperisse testificatur eo quod omnes equori se disposuerant, quos mare crudeliter conglutinasse dicimus. Et mane facto diluculo Veneti ipsos a mari haurierunt absque spiritu rationabili. Quod nauigium ablatum pariter et cum eius machina, in quo etiam multa carbassa, amplustras et perticas nec non alia oportuna et superabundantia instrumenta reperierunt ipsi hostes insultando in sui portum conduxerunt.

Previous paragraph

Next paragraph


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.