Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Nam Kalendas XII Februarii die fere XIII forinseci aduenę et stipendiarii Iadrę, qui, auidi numismate hostium, pretereuntem numerum trecenarium tam egregiorum quam infimatum virorum vrbis Teronię in sui collegio ad conficienda cum aduersariis certamina conduxerunt, vt saltem aliquem ex magnatibus vel mediocribus ciuibus possent in manibus prodere inimicorum. Fit Venetorum ibidem potestas abundantior quintupla parte. Et cum dictę partes mutuo se miscuissent, cruentaliter se hostes adinuicem deprimunt. Sed Iadertinorum turba non collectim, sed distinctim certat, quibus malefici instantissime persuadentibus, ut non diuisi et dispersi altercarentur, sed adinuicem 37/37v se glomerarent, cum eo modo fixioris stabilitatis esse arbitrentur. Hęc quidem iniquissimi proditores zelo leuitatis consulebant, ut facilius possent dolosum perficere et terribile propositum. Ad quorum persuasionem, nutu permittente diuino, minime acquiescere studuerunt. Non quidem credendum, quod peruersum intentum concipere possent, sed casu et euentu eis sic contingit non obtemperasse. Nam si idem de vrbe vicissim coadunati fuissent, prout moris est et ut regula et modus docet bellandi, nullus eorum fere fugam arripere valeret nec ad patriam tutus posset accedere, quin in hostium incideret voluntatem.
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
|