Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Previous paragraph

Next paragraph

“Serenissime domine princeps! Vladislaua et genitus eius Iohannes, pro quibus ad uos sum legatus, plicatis manibus ac ambobus genibus flexis totos se offerunt eorumque bona, ita oppida quam etiam arua et quasque fortilicias et que et quas regalis Benignitas duxerit acceptandas iuxta mayestatis regię uoluntatem atque mandatum.” Cum rex patefecit sui uoluntatem ac illa habere uelle, quę idem nuntius 6/6' spoponderat se exhibiturum, nam prefatus rex, ut diximus, intendebat omnia castra ipsorum suo imperio uelle supponere, tamen in aliis finibus ablatis proposuit restituere maiora. Et recesso inde nuntio, uenit ad partes Tnini narans eisdem, per quos fuerat destinatus, regis responsiuam. Quamuis intrinsecus merentes, sed extrinsecus letati sunt. Intelligens hec prenominatus banus, mouit militiam et inde secessit; pergebat Panoniam.

Previous paragraph

Next paragraph


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.