Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Serenissime domine princeps! Vladislaua et genitus eius Iohannes, pro quibus ad uos sum legatus, plicatis manibus ac ambobus genibus flexis totos se offerunt eorumque bona, ita oppida quam etiam arua et quasque fortilicias et que et quas regalis Benignitas duxerit acceptandas iuxta mayestatis regię uoluntatem atque mandatum. Cum rex patefecit sui uoluntatem ac illa habere uelle, quę idem nuntius 6/6' spoponderat se exhibiturum, nam prefatus rex, ut diximus, intendebat omnia castra ipsorum suo imperio uelle supponere, tamen in aliis finibus ablatis proposuit restituere maiora. Et recesso inde nuntio, uenit ad partes Tnini narans eisdem, per quos fuerat destinatus, regis responsiuam. Quamuis intrinsecus merentes, sed extrinsecus letati sunt. Intelligens hec prenominatus banus, mouit militiam et inde secessit; pergebat Panoniam.

|