Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Ad quod ciues Iadrę tam parui quam magnates, 14/14v in multa stupefactione cordis sunt commoti. Eundem fratrem Nicolaum ad dictum Capitaneum transmiserunt ac comissione sibi apposita: Non modicum admirrantur Iadertini per vos, nobilis Capitanee, de gestis eisdem illatis, cum insontes se fore sentiant. Nondum naturalis dies suum cursum terminauit, quod, a vobis obtenta licentia, Iadertini tres vel plures ad Ducalem dignitatem deuote destinent legatos in cuius conspectu condiciones ipsorum fideliter patefacient offerentes se executuros quicquid Venetorum potentia iusserit exercendum, cedentia honori eius statuique ciuitatis Iadrę. Quamobrem dicti ciues humiliter ut domino speciali deuote supplicant, quatinus dignetur vestra nobilis Dignitas ab horum perpetratione actuum cessare, nec talia dispendia eos velle pati, quousque Ducali dignitati indicent seriatim. Nam mandatum eius ipsis institutum fideliter, immo presto executioni demandent. Ad cuius verba prefatus Capitaneus, consulte cum quibusdam suis consiliariis, tale protulit responsum: Petitionem Iadrensium perfecte concepimus, quam admittere nullatenus sumus dispositi mandato nostri comunis nobis principaliter imposito, nec expedit Ducali dominationi Iadertinorum inserere conditiones, cum ipsa sit plenius informata et mihi a collegis meis 14v/15 sit tradita in negotio Capitaneatus libera potestas.
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
|