Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Previous paragraph

Iadertini equidem galleas hostium in portum remigare sentiunt, cite arma suscipiunt, ad defensandam suam classem accelerant, et ibi grauiter remigatores 70v/71 gallearum ex inimicorum sagittis fusticantur. Conatur etiam vna illarum classium accedere ad paronem, ut uiolenter ipsum eripiat et ad portum deducat vel saltem rogum in eum coniectet. Pro aduersariis, qui citabant supra puppi ipsius, qui erant fere pugiles duodecim, crebribus illorum percussionibus telorum ac lapidum necnon spiculorum, quod coactos repellunt, similiter etiam galleas reliquas, quippe nullus remigatorum compertus foret, qui in aliquo artu cicatricis signum non passus fuisset. Ex quibus plusquam centenarius numerus mortem consecuti sunt. Conflicteque gallee et deuicte a portu abierunt nil lesionis

-- 85 --

defectum illi paroni conficientes, sed aliquos Iadertinos curabili vibice sauciatos reliquerunt. Cepit idem Mars ab hora vesperorum, vsque ad Tytanis occasum terminauit. Et etiam ex eadem parte urbis eadem hora vniuersa plebs de sticato conuenit, quos hostes 71/71v dura plaga percuserunt, quod ipsi retrocedentes ad propria remearunt.

Previous paragraph


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.