Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Previous paragraph

Next paragraph

Et tertio Madii Kalendas grande extitit hostium in sticato exactum, per quod illa edificia miri decoris, de quibus in huius capitulo tetigimus, extraxerunt versus vrbem

-- 53 --

ipsa deducendo ac intentione, ut inimici terrore compuncti ad aliquem actum fęderis possent inclinare. 48v/49 Quorum versutias ac dolositates hostes intelligentes, constantiores in regis fidelitate permanebant. Nam illa edificia erant duę maxime turres trium pugnarum, sustentas quelibet bina vehicula et excelsa. Aliud erat hoc ingenium: vnus cattus ligneus satis flebilis erat confectionis, quem machinę Iadre sepius iactando penetrabant; in quo erat constructa quedam eminens turris duorum propugnaculorum, ipsam due maxime carruce supportabant. In infimitate eius erat quoddam longissimum tignum, quo menia iuxta aduersariorum assertionem erant funditus precipitatura. Et vltimo erant due ingentes rote sustentantes quendam prolixissimum pontem, quem hostes ad menia ciuitatis dicebant appodiare, ut possent per murum discurrere et ibidem cum ipsis pugnare. Plurima quidem alia tegimenta timore percussionis sagittarum a dicto sticato extraxerunt. Conficiunt et duos trabuchos positos ex boreali parte ecclesię S. Iacobi vltra portum fundate, quibus die noctuque dictam vrbem non cessando machinabant.

Previous paragraph

Next paragraph


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.