Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Previous section

Next section

4. Quomodo hostes putauerunt Iadram agone capere, in quo Iadertini preualuerunt

Sed cum Veneti nec ad latus istud nec ad eorum libitum Iadertinos inclinare valuissent, conati sunt totis viribus eos saltem pugna posse capere, sed hanc gratiam inmeruerunt acceptare.

Die Martis XVI Maii mensis anno Christi MCCCXLVI, indictione quartadecima, experti sunt ipsam vrbem bello capere posse, graue et asperrimum ei intulerunt certamen. Erant ibi naues ille, de quibus iam in prescripto capitulo commemorauimus, numero quattuor. In quaque earum plusquam trecenti bellatores, constructus in

-- 54 --

ipsarum qualibet vnicus prolixus pons ligneo artificio et decore laboratus amplius cubitorum fere sex, qui in infimitate pubbi roboratus per superficiem prorę extrimsecus vltra viginti quatuor passuum egrediebatur ipseque pons ad eius tutelam cum pluribus funibus ad malum nauis erat connexus. In quo etiam ponte eminentia erant propugnacula confecta, in qua homines viriliter excertabant. Et in cacumine seu fastigio ipsorum malorum classium erant laborata quedam bellula capacia hominum pugnatorum circa quatuor, qui saxorum et emissione telorum Iadertinos acriter imprimebant. Atque ex illis quinquaginta plathis Mantuanis viginti 49v/50 commodiores elegerunt et in vno quoque eorum confecerunt similes pontes, sed minoris prolixitatis nauium.

Composuerunt etiam inextimabilis pulchritudinis quamdam radam, quam Italici nuncupant Madiam seu Catram, in qua erat stabilita quedam lignea et ingens turris, ex qua procedebat maximus pons vltra cubitorum sexaginta. Necnon aptarunt in duobus ex predictis plathis adinuicem firmiter connexis vnicam turrim eminentis stature, sed minoris altitudinis cubitis duobus turre Iadrę sita in angulo ad Babbas.

Adhuc et restabant ipsis coaptare propugnacula in malis eorum galearum et plathorum reliquarum, quę similiter confici mandauerunt. Quibus omnibus supradictis ingeniis dictam vrbem Iadertinorum sic arte debellare et absorbere soliciti sunt.

Quis ergo tanta esset fundatus audacia, quis tanto esset humano precinctus uigore, qui contemneret tam discriminosa indicia et in gestis antiquorum historiographorum minime reperibilia? Quod si prudentissimi Sansonis vteretur virtute et Alexandri sapientissimi experiretur industriam ac strenuissimi Hectoris polleret audacia, quis extasi et stupore mentis fertiliter non abundaret, immo potius relictis

-- 55 --

rebus humanis ad excelsa ethera non conuolaret? Quod si infortunium ipsos Iadertinos potentię hostium non obsistere posse conduxisset, nullus ibidem adinuentus per spatium unius naturalis diei vitam 50/50v pacifice possideret, quin frustratim artus tam magnatum quam infimatum canibus ventilando iactarent. Sed illa pretiosa Diuina prescientia, quę populum Israeliticum manu forti et robusta a tyrrhanica regis pharaonis seruitute nube prelucida per siccitatem Maris rubri mirabiliter eduxit, sic ipsa Iadertinis suę melifluę misericordie infundit vberiorem gratiam.

Sed, ut breuiter expediamus id quod cępimus, memoratus Petrus Capithaneus acies maris ordinauit, scilicet monos ex prefatis quattuor maioribus classibus cum pontibus a parte magni castri imperauit statuere, aliam ex boreali plaga ianuę S. Demetrii iuxta portum, tertiam penes ianuam portus S. Marię et vltimam in arsanam.

Cęterum vnum ex prenominatis plathis cum ponte ad portunculam ex parte boreali vrbis sitam iussit pugnare, alium versus ianuam Campi vocatam et medium ipsum iuxta angulum boreale ciuitatis prope monasterium dominarum S. Nicolai mandauit altercari. Reliqui vero plathi cum pontibus siqui aptius potuerunt, commodiorem sibi eligerent locum ad inferendam inimicis asperiorem pugnam et molestiam, et cum omnibus galeis, que erant numero triginta sex vel paulo minus, et aliis plathis mandauit cingi ciuitatem.

Et sub hiis omnibus pontibus totum portum innumerabilis copia bellatorum virorum occupauerat, nam alicubi erant acies in tribus milibus hominum in cuneo, alibi in maiori numero et alibi in multo pluri. Quorum aliqui murum fodebant, aliqui spicula 50v/51 balistarum tam monospedis, quam duobus et giraculorum, arcuum et spingardarum ac aliarum specierum bellicorum armorum in hostes

-- 56 --

prosiliebant et aliqui lare ianuas cunctas, que erant intrinsecus cementato muro suffulto, cremare frequentabant. Et in tantum pontes magnarum classium et aliquorum plathorum penes littus versus męnia se adheserant, quod eorum pontes, scilicet nauium, altitudinem Iadertinorum edificiorum excedebant, que erant mensure vltra passus duodecim. Quibus Iadertini inspectis non territi valde sunt, sed in multa animositate vultu iocundo ad eorum tuendam patriam viriliter super sua ascendunt edificia, audacter pugnant, hostes obsessorum nemini parcunt, impressione ictuum crebrorum cruenter eos percutiunt, multorum missilium percussione recentes sepius assummunt bellatores, nunc istos, nunc illos eligunt aptiores.

Sed ex Iadertinorum hi, qui inchoatione asisterant, terribiliores tollerarunt vulnus, solum escis hortantes carnium dulcedine potant crebris delectabili et sapida potatione et inualescentes ipso agone. Per horam tertiarum particula pontis illius quartę classis applicatur in arsanam, in quo vltra octo homines simul impugnabant hostes, in humum precipitauit ipsosque bellatores secum in terra deduxit semiuiuos, quos hostes post solis occasum reperierunt interfectos. Et sicut idem pons, qui cunctis erat eminentior, prorsus nimia excedebat longitudine inimicorum propugnacula, sic nunc nimia deficiebat breuitate ibique aleuiatum extitit illud certamen.

51/51v Sed in reliquis partibus magis continue augmentabatur, pręcipue supra ianuam S. Marię sic nominatam. Illic pars parti ictus non breuiabat, plurimi ex Venetis sauciati tam sagittarum, quam lapidum adhesione deficiebant. Mutantur illic in naui commodiores ad certamen et plurimi accedentes spiritus defectum patiuntur.

Tunc aduersarii maiores suscipiunt uires aspicientes sic Uenetos mortaliter deficere. Iactant isti et illi ollas calce infertas, fundunt Iadertini vasa sordida tabe et

-- 57 --

fetibili stercore, quod aduersarios ex suaui aromate per antifrasim reprimunt omniaque illorum arma coinquinando depingunt. Et quanto altius Titan polum circuibat, tanto partes adinuicem asperius suas uibrabant lanceas. Nunc Veneti inchoant et plus conantur murum ciuitatis fodere, quos hostes terribiliter ex meniis cum saxis percutiunt, nunc Veneti frequentant hostia vrbis comburrere, quos Iadertini accurate vulnerant, nunc adherent muro altissimas scalas, quas Iadertini in abyssum precipitant. Extitit talis tumultus illorum, qui sub isto ponte in terram descenderant, vbi erant viri prope tria milia, quod tonitruum excelsi poli excedere credebatur.

Fundauerant quidem Iadertini super domos spiritualium personarum eorum edificia, ut nauium partes tamen attingendo plus laborarent.

Fit et dira strages prime classis pugnantis penes castrum, quę potentissimos non audens tollerare ictus girauit proram, et ibidem prope horam nonam pugna quieuit. Sed mirabilius agonizant Veneti in secunda acie nauis S. Demetrii.

Sagatiores ibi insurgunt, 51v/52 minantur verbis, sed iaculorum coniectatione non parcunt multosque illic ex Iadertinis vulnerant et in tantum superant, quod nisi tunc celerius aliquale suffragium esset eis prestatum, vel grandem copiam suę amittebant gentis vel edificium in manibus incideret inimicorum. Sed hii, qui ex parte Iadertinorum recentiores aduenerant, pergunt audaci animo et multa animositate cordis bellantur, quod illos, qui sub muro ciuitatis causa fodendi ipsum venerant, acriter confringunt, multos vulnerant et interficiunt. Acerbius enim Iadertini tolerabant supplicium ab illis, qui in fastigiis malorum pugnabant tam crebrium iaculorum et emisione telorum nec non ingentium lapidum emisione, quam cęterorum, qui ad reliquas certabant partes. Sed Spiritus S. virtute mirabiliter obiiciebant nec reliquos sinebant ire męnia violare.

-- 58 --

Extitit adhuc impius agon ad particulam borealem vrbis Iadre, vbi unus ex plathis cum ponte bellum exercebat. Veneti facibus accensis, omni abiecta formidine, versus ipsum hostiolum causa id igne consumere sepius se disponebant. Quos hostes ita viriliter flagelarunt, quod quamplures absque spiritu in campum se prostrabant. Ex Iadertinis et ibidem multi arduis vulneribus sunt occupati, sed alii eorum supplebant defectum, licet pauci. Altercantur etiam mirabiliter illi, qui intus et sub illa rada extiterant, ex quibus ingens copia deficit.

Ad portam autem Campi, de qua iam in hoc capitulo prelibauimus, cum illo ponte plurimi ex partium gente fuerunt letaliter vulnerati. Idem Veneti ampliarunt virtutes et cum quodam catto ligneo 52/52v debilis naturę confecto ad ipsam ianuam se protraxerunt, ut eam comburerent uel forsan funditus euerterent. Sed ita eos inimici a męniis horribilium saxorum et spingardorum ac balistarum iactatione percutiunt, quod multi intereunt, ac ipsum cattum in infinitas partes diruperunt et hos, qui intro se clauserant, mortaliter occiderunt. Ibique Veneti innumerabilem sui populi delinquerunt partem.

Sed ipsa excelsa turris Venetorum in ipsis binis fabricata plathis cupiens et putans excedere cacumen turris Iadre hedificate in angulo ad Babbas, que Saulare transiens formidans iuxta eam accedere inde recessit. Ex eo, quod ipsa turris Iadre circa cubitos sex altitudine illam inimicorum excedebat, cepit per equor huc et illuc discurrere inimicos molestando nec ubi sibi aptum locum reperiebat.

Pugnabatur eadem vrbs et ex australi plaga ipsius solum cum balistis, spingardis et arcubus. Modicos ex hostibus feriunt, tamen quidam cum scalis putabant menia scandere, quos Iadertini taliter opprimerunt, quod reliqui territi ad simile opus non accedebant et easdem scalas ibi reliquisse narrantur. Nunc certant crudeliter hostes a quaque parte, grandem inter sese effundunt sanguinem, nullam misericordiam conspiciunt, nemini parcunt, quos possunt, terribili nece submittunt. Iactant nobiliter septem machine Iadertinorum in hostes, sed laudabilius tangunt inimicos, testimonium reddebatur solum ex trabuchorum tactu.

-- 59 --

Hoc die plures quam sexaginta ex Uenetorum turba ad superna conuolasse dicuntur 52v/53 et quanto ipsum certamen versus solis occasum procedebat, tanto Veneti maiorem sustinebant conflictum et, cum iam sol minabatur suam lucem claudere, illa maior compacta pugna, de qua iam sepius est in presenti sarcasmos memoratum, cepisset clangere dehortando hostes, omnes aduersarii Iadertinorum fessi et nimio labore occupati ipsum sonitum audientes fugam in classibus et galleis cęperunt arripere nemine persequente. Intrant conflicti in carabos tanta celeritate, quod multa eorum edificia necnon et arma ibidem reliquerunt altoque pelago se dirrexerunt.

Cessauit ipsum prelium, quod inchoauit a tertiarum hora, et vsque ad solis occasum consumauit, in quo ex obsidentium turba defecit inter plaga sauciatos et morti traditos prope octingenti, ex obsessis quippe numquam excessit numerus bis denarius exceptis vulneratis, de quibus copiosa extitit turba. Fuerunt balistarii et arcuarii, qui in detrimentum vrbis uenerant, octo milia et plus, ex Iadertinis fere ducenti, sicut ipso die ipsi Veneti percussi sunt a suis hostibus plaga magna, prout in huius seriei capitulo breuiter sunt connotata.

Previous section

Next section


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.