Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Et non suffecit hęc, sed die secundo Iulii crastino reliquos trabuchos exercitus siniuit per illos incendere preterquam unum, quem olim Nicolaus, banus Slauonie,
-- 69 -- quem rex ab officio banatus ignominatum deiecit, Iadertinis transmisit. Nunc appetit rex Uenetorum colloquia forte baronum formidine, dulcia prouerbia profatur Iadertinis, sed patet per effectum operis nullam habere efficatiam. Elegit in legatum quempiam ex suis commilitonibus ad urbem Uenetiarum sub specie confirmandi reconciliationem, quam Iadertini instigauerant regem. Sed nihilominus veritas fixa habetur, quod non hac de causa, sed certius et credibilius ipsum transfretasse suscipiendum eius laboris premium et tanti ignominiosi uituperii solutionem, quia idem rex inconsensisse arbitratur.

|