Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1543], Commentarius rerum actarum Constantinopoli anno 1542. Versio electronica (), Verborum 4922, Ed. Srećko M. Džaja Guenter Weiss [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfconst].
Veni Constantinopolim die septembris Nuntiatus autem erat meus adventus; repente
missi sunt duo caussi ad custodiam, induxeruntque in domum in ultima parte urbis,
prohibitis omnibus a nostro colloquio, amoto etiam Thurco, qui nos duxerat ex Bosna.
Additi sunt et alii Thurci tum ut custodirent, tum ut obirent officia domus, et
nihilominus non audebant secreto nobiscum colloqui, observantibus etiam aliis extra domum
duplicatis custodibus. Nemo unquam tam arcte custoditus ac servatus fuit. Cuius rei causam
aliam nescio nisi quod vel ingenium meum suspectum habuerunt, intellexerant enim me sepe
fuisse Constantinopoli atque adeo cum ipso Gritti, et idcirco res eorum esse omnes mihi
cognitas, quod interdum custodes mei significarunt. vel propterea quod insigniter
obstupuerant nec sciebant quid agerent: tanta fama invaluerat de nostro exercitu. Nuntii
quotidie afferebant, omnes christianos conspirasse in Thurcos, multos reges simul venire
cum maximis copiis terra atque Danubio omni apparatu bellico instructis. Metus, ut fit,
affingebat maiorem numerum: dicebantur esse ducenta millia millium, adeo quidem, ut post
meum adventum expediti sunt janizari, et quum noster exercitus consedisset ad Pesthum, in
tanto tumultu voluit Imperator se aula quoque sua spoliare. mittebat eam cum Usrei Bassa.
Iamque dimissus a Thurco parabat discessum, quum subito allatum fuit, nostrum exercitum
obsidionem solvisse. Gaudium ingens scquutum est, ipse nuntius publice donatus est. Non
tam Budae timebatur quam ne noster exercitus, expugnato Pesto, Sirimium ac Belgradum
opprimeret.
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1543], Commentarius rerum actarum Constantinopoli anno 1542. Versio electronica (), Verborum 4922, Ed. Srećko M. Džaja Guenter Weiss [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfconst].
|