Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1543], Commentarius rerum actarum Constantinopoli anno 1542. Versio electronica (), Verborum 4922, Ed. Srećko M. Džaja Guenter Weiss [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfconst].
Previous paragraph

Next paragraph

4. Tertio die postquam eo veneram, per fraudem ademerunt mihi unum servitorem, quem peritum itineris et lingue Thurcicae magna pecunia propter meas commoditates in Bihath conduxeram. Miserant eum in bezestan cum uno Thurco, hassas per speciem, emendi quasdam res. Ipse autem Thurcus duxit eum ad barizelum ex composito; ibi servitor vinctus est. Rediit Thurcus sine servitore, dixit servitorem se amisisse in frequentia hominum, sed, inquit, statim ipse redibit. Quum nec ea die nec sequenti rediret, questus sum vi et fraude nobiscum agi, violari fidem Imperatoris. Venit ad me barizelus, interrogavit, quid esset actum de servitore? Quid, inquam, credis nos esse cucurbitas, ut non intelligamus nobiscum fraude agi et perfidiose? Ille vero, a se factum dissimulans, iussit vinciri Thurcum et abduci, dicens ab eo se fidiculis cogniturum, quid fecerit de servitore. Sed Thurcus dum vincitur ridebat, et mox in platea dimissus

-- 25 --

est. Postea rescivi ab uno custodum, quem pecunia corrumperam, iussu bassarum servitorem fuisse captum et in secreto loco ab ipsis bassis interrogatum: cur venissem, quid haberem negocii, essem ne legatus, an explorator, et multa eiusmodi alia. Ipsum dixisse, se nihil prorsus scire, esse servitorem non consiliarium. Deinde iussise bassas, ut tormentis ab eo veritas extorqueretur. Graviter tortus est, et postremo capite truncatus. Quam iniuriam quum expostularem cum Rhustam Bassa, ipse in risum vertit: quid, inquit, facitis, quum apud vos multa millia occidantur, si tantopere pro uno homine cruciaris?

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1543], Commentarius rerum actarum Constantinopoli anno 1542. Versio electronica (), Verborum 4922, Ed. Srećko M. Džaja Guenter Weiss [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfconst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.