Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vrančić, Antun (1504-1573) [1543], Paulo Murany epistula, versio electronica (, Alba Iulia), Verborum 101, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist15430516].
Previous section

Antonius Verancsics Paulo Murany S. P. D.

Cur gratulationis huius meae in nuptiis Sigismundi Augusti Poloniae Regis habitae tam pertinaciter exemplum ad te mitti contenderis, non video. Nihil enim habet in se dignius, quam quod ex sententia Reginae meae habitam putem. Misi tamen, ut mutuae nostrae amicitiae, cui ambo nihil unquam negavimus, morem geram. Ceterum oro vehementer, ne cuipiam eius feceris copiam. Nam etsi fortasse aptius recitata piacuit : vereor tamen, ne pensitatius lecta displiceat. Porro judicia publica, quibus non omnes litterati scripta sua feliciter committunt, quam varia semper, quam saepe iniqua consueverunt esse, non ignoras.

Vale. Cracoviae XVII. Kalendas Junii 1543.
Previous section


Vrančić, Antun (1504-1573) [1543], Paulo Murany epistula, versio electronica (, Alba Iulia), Verborum 101, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist15430516].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.