Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Previous paragraph

Next paragraph

Iam recaeptum est inquam hominumque opinione firmatum animas in corpora delabi nudas et simplices: ac tantum abest, vt aliquod magnum opus suapte vi naturae effingant (quemadmodum narratur de Cyclopum terra, quam dicunt feracem innata bonitate citra omnem cultum et laborem per se ipsam nascentes fructus producere) vt etiam non fari,

-- B4v --

non ingredi hominem, non quidquam omnino sine aliorum adiumentis posse haud dubium est, omnis in anima scientiae principium a sensu oritur, neque alias temere nisi per aures influit, exceptis Symetriis Geometricis, syderumque cursu et aspectu: hae siquidem artes maxime oculorum sensu percipiuntur. Dum igitur homines palantes et vagi primaeuis illis temporibus, seorsum quisque incertis sedibus per siluas et campos agerent, parum differre a bestiis credebantur, quod sicut illae solum ventrem curarent, de recta quidem institutione viuendi nulla inter eos ratio extaret: sed postquam natura instigante, quae semper ad optima ocultis quibusdam igniculis hortatur, coeperunt habere congressus, miscere colloquia: coetus facere: coepere quoque paulatim etiam feros mores exuere, deinde aedificatis succaessu temporis domiciliis et vrbibus, quasi in vnum corpus coalescere. Tunc tenui quadam specie reipublicae, ac subeunte cura quo pacto et partis iucunde fruerentur, et ab externa iniuria tuti essent. Dicitur eos inuasisse cogitatio honesti simul ac vtilis, idque fuisse initium condendarum legum, excolendique per artes ingenii. In huiusmodi primordiis quaerendi honesti diu vagabantur ambiguis rationibus, aliis atque aliis aliud opinantibus: cum inter se dissiderent, ac alius alium subuerteret. Tandem post multam saeculorum euolutionem exquisita ingenia, cum abundante ocio, sese ad meditationem earum rerum totos conuertissent, hoc sane consecuta sunt, vt rectum officium, quo nunc vtimur, inuenirent, mandaruntque literarum monumentis,

-- C --

fidelissimo thesauro memoriae ad posteritatis vtilitatem multas variasque disputationes et clarissima documenta, ne desiderarentur ab iis, qui ad ea forte aspirant, ac veluti ex subiecto flumine pro libidine haurirent. Nam vnius hominis memoria tot res tam diuersas complecti non potest, si vel cornicis aetatem superaret. Haec est illa commoditas ex studiis philosophiae ad veram normam viuendi, de qua paulo ante loquuti sumus. Et nimirum haud obscuris rationibus ad ea natura inclinamur, cui quidem parere imprimis tutum atque honestum est. Quare tametsi naturae magnam vim esse non ignoramus, tamen sine praeceptis philosophiae, quae literis tradita sunt, constat debilem et mancam esse ad ineundae uiae rationes, qua recta ducimur ad beatam uitam. Nec propterea mireris, quandoquidem non sunt haec absurda, nam et in hodiernum diem reperiuntur homines in saltibus. Ibernicis ac in siluis, ad septentrionem ultra Moschos, qui remoti a consuetudine hominum tantum abest, ut animum ingenuis disciplinis expoliant, vt praeter formam hominis habeant nihil: necesse est enim perinde ut surdi qui nascuntur, careant iis: quae per communicationes traduntur. Quanti autem momenti sit bona educatio atque institutio infinitis exemplis declaratur: qua in re proferre possum testes neque dubios, neque nimis obsoletos, sed huius temporis viros grauissimos, quibus, quum fungentes legatione apud principem Thurcorum, versarentur cum satrapis insingi prudentia magnitudineque animi praeditis, miraculum

-- C-v --

videbatur eos pueros, dum pascerent greges caprarum, a praedatoribus captos institutosque literis et disciplinis militaribus in tantam animi atque ingenii claritatem euasisse, vt ex iis Tyrannus ille Turcorum eligat, quibus cum de statu rerum suarum consultet, quos classibus et exercitibus praeficiat: quum fratres eorum et cognati rudes homines non magnopere vincant prudentia bestias, inter quas degunt. Sic profecto res habet, vt homines caeteris praestant animantibus, ita literarum imperitis eruditos antecellere. Quid tu ad haec vir optime? contradicere pergis? an satis factum putas?

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.