Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Previous paragraph

Next paragraph

Tum ego, recte tu quidem iudicas, neque aliunde queri oportere ne tu ipse quidem inficiaberis: quippe ridiculus haberetur, si quis aedificaturus domum a sutrina peteret adiumenta,

-- Ciii --

non autem ab architectura, quae propria est illius, facultatis. Nemo autem dubitat, qui vel modice literas attigit, philosophiae munus praecipue versari circa iustum et iniustum, quorum vsus pertinet partim ad eos qui vtuntur philosophia, partim vero per administrationem ad alios, De his, vt res postulabit expediam quam breuissime: nam minute simul et exacte singula persequi, non est huius neque loci, neque temporis: atque illud etiam praemittendum est, quia cognitio iustitiae vindicat animum ab anxietatibus, quae illum ob ignorationem, quemadmodum vultures Titii iecur exedunt atque depascunt. Grauissimi philosophorum diuidunt animam hominis in duas partes, Alteram ratione vtentem, alteram vero expertem rationis: hanc rursus partiuntur in concupiscentiam et irascibilitatem, ex quibus ingens caterua manat aliorum affectuum: quanquam magis assentior his a quibus tripartito diuiditur, videlicet in rationem intellectum et voluntatem, separantibus ab ea turbulentas affectiones, easque attribuentibus animae, quae nobis cum brutis communis est. Nam videtur absurdum quam dicimus simplicem, caelestem, referentemque dei similitudinem illam nunc ratione vigere, nunc errorum densa caligine circumfundi. Nec illud est rationi consentaneum, eosdem affectus duplices vno in homine contineri, alios in animali alios in rationali substantia; quod si alioqui concaedimus (deum immortalem) quot in homine turbae concitarentur, quanta confusio, quantum certamen esset inter ipsos affectus: quotidie, signis

-- Ciii-v --

collatis, dimicaretur, nulla vi animus erigi posset quo minus proteruis illis et effrenibus beluis geminata eorum potestate, perpetuo succumberet. Itaque ratio persuadet, vt ira, dolor, metus, voluptas, caeterique turbidi affectus animae sensitiue inhaereant: quam vt habemus communem cum caeteris animantibus, ita et affectiones nostrae similes sunt brutorum affectionibus, existuntque citra omnem dubitationem in locis affectis. Nam et dum excandescimus, liuidus quidam color ex accensione sanguinis circa cor, extrema corporis et ipsam faciem occupat, decaedente ira, ille quoque abit, ac pristinus reuertitur color. Similiter in metu atque laetitia manifesta signa in corde existunt: illo contrahitur, et proinde sanguis ex toto corpore subsidio eius accurrit, quia in eo principium vitae sit. Vnde videmus timentium exteriores partes corporis, factis imbecillioribus neruis abscessu spirituum, qui sanguinem quoque secum trahunt, tremere atque pallere. Contrarium vero laetabundis accidit. Cor enim tanquam in magna securitate dilatatur: sanguisque per membra difunditur, et idcirco perfusi gaudio rubescimus: quo circa vehementem inopinatamque laetitiam optimis rationibus nonnunquam mors consecuta est. Ad quorum affectuum moderandos compescendosque impetus, animus imperator diuinitus nobis datus est. Saepe autem illecebra voluptatis, ac peruersis opinionibus nimium sese efferentes illi brutales impetus desciscunt ab imperio rationis, oppressaque ratione dominantur, quod tunc imbecilla fit ac iniuriae obnoxia propter

-- C4 --

ignorationem philosophiae. Hic vt primum sapientia discordiarum optima extirpatrix commitata iustitia, quae vnicuique tribuit suas partes pro dignitate, apparuerit, et ratio quae per inscitiam altissimis tenebris circumfusa, et deiecta erat de gradu suo: facta validior, atque ad suam reuersa naturam, resummit munus imperatorium, cogitque ad obsequium debachantes per insolentiam affectus, suadente iustitia vt quisque sui officii meminerit, tum ratio suam imperandi dignitatem obtineat, tum ne sese ipsi affectus extra ordinem commoueant, sed vt meliori diuinaeque naturae obedire assuescant, nec in posterum, coniuncta ratione cum sapientia, vlli turbidi motus extra suos fines progrediuntur, quo animum lacescerent: manet inter eos pax aetherna, illa imperante authoritate philosophiae, illis ex officio iussa exequentibus. Magnis enimuero munita opibus ratio per accaessionem philosophiae secure agit, ne quis ex aduersariis posthac negotium illi facessat, quod si contingat quempiam paulum extra ordinem commoueri, ac spectare ad rebellionem, protinus immisso aliquo ex potioribus ducibus, insolentes eius spiritus contundit: tolerantia dolorem conficit: metus et laetitia redundans occursu fortitudinis prosternuntur: cupiditatibus vero coercendis nihil efficiacus temperantia: quae rerum omnium excessus defectusque ad mediocritatem adducit. Hanc igitur, vt vides, ex philosophia consequimur vtilitatem, vt eius adiumentis roborato animo, securam plane, tranquillam, ac prorsus diuinam agere vitam in humano corpore videamur. Neque

-- C4v --

sapientiae vis praestantissima domicilio tantum animi contenta tam angustis finibus clauditur. Sed (quod multo praeclarius est) longe lateque extenditur, gentium ac populorum saluti et commoditati consulens. An existimas a Minoe, Licurgo, Solone, leges boni et aequi interpretes et custodes, absque perfecta philosophiae cognitione fuisse conditas? quae quamdiu valuerunt, tamdiu Creta, Sparta, Athenae concordia, et bonis artibus floruerunt. Postquam ab his discessum est, agitati domesticis discordiis ac priuatis commodis intenti, iustitiam in libidinem vertentes, qua praesente cuiusque ciuitatis status consistit, absente disoluitur, imperium et libertatem amiserunt. Quis autem melius instruet ad cultum pietatis philosopho, qui vitam et omnia, quae possidemus, refert accepta Deo? quis grauius hortabitur homines ad pericula, mortemque pro aris, focis, liberis, parentibus, patria subeundam, quam is, qui honestatem vtili anteponit? Hic et fortunae insultus atque varietatem, et iniurias hominum ac temporum, omnes denique casus externos floccifaciet: vtpote qui cunctas res humanas se ipso ducit inferiores, omniaque sua, non in cuiusquam praesidiis, sed in suaipsius virtute collocauit. Tanta quidem reuerentia sapientiae non priuatim modo, sed publice quoque habet, vt nullus mortalium, quantumuis audacia opibusque polleat, possit tamen conferri cum illius authoritate. Accaepimus saepe inter ciues grauiter tumultuatum factis interdum secessionibus. Ceterum interuentu atque adeo conspectu viri sapientis, ciuibus pudore deterritis, cecidisse arma de manibus, restincta

-- D --

seditione, Quod sapientissimus poaeta significanter et graphice descripsit his verbis.
Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est.
Sedicio, saeuitque animis ignobile vulgus.
Iamque faces, et saxa volant, furor arma ministrat.
Tum pietate grauem, ac meritis si forte virum quem
Conspexere, silent, arrectisque auribus astant.
Ille regit dictis animos, et pectora mulcet:
Haec plerisque inquit videbuntur paradoxa, et imaginarii quidam discursus: non existimo multos fore astipulatores istius sententiae: nec deerunt, qui etiam carpant (nihil nunc dicam de permutatione sedis affectionum) quod re ipsa diuidis rationalem animam a sensitiua vno in corpore collocans exercitum animarum inter se dissidentium. Atqui magis credere decet eandem dici rationalem et sensitiuam in natura, sed propter diuersas operationes, nominibus etiam appellari diuersis, sicut dicimus vnum eundemque esse qui Penum gubernat: sed cum promit, aut condit, ita promum condumque variae solemus appellare: neque alium dixeris hominem dum ridet, alium dum lachrimatur: vna quidem his origo est, sed causae diuersae: siquidem vt afficimur, modo in gaudium soluimur, modo declinamus in luctum. Quod si recipimus inquam necesse est confiteri totius hominis generationem nihil discrepare a caeteris animantibus, ac vtrorumque simul cum corpore interire omnia.

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.