Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Previous paragraph

Next paragraph

Conuenit, inquam, inter omnes animam vegetatiuam, vt in plantis sic in corporibus quoque humanis existere, quia haec augmentum prestare dicitur: attamen neque sensum neque rationem posse appellari, vtroque enim caret ac penitus ab vtroque seiuncta est. Patet quidem cum vegetali non transfundi simul per expulsionem seminis animam sensualem (nam de intellectuali postea dicetur) quum semen nil aliud sit quam excrementum alimenti mutati, nec posse fieri

-- Dii-v --

vt actu insit in eo vis sentiendi, sed eam tempore procaedente recipi: Cuius rei veritas aliquot manifestis signis colligitur; sed erimus contenti vnum exposuisse. Tradunt quidem cum infans in utero mouetur, minime autem sentit, atque etiam, quod multo est admirabilius, non viuit animalem vitam. Quonam inquit istud argumento? Quemadmodum animal ex attractione aeris et respiratione viuit, hausto subinde ac reddito spiritu, ita si illi adimas potestatem spirandi, non erit vnde viuat. Quod plane necesse est accidere infanti concluso in matrice vndique obsaepta, quo aer penetrare non valet; tum demum autem spirantem fieri, vbi aeditus in lucem, aerem hauserit. Quanquam praecipui medicorum constanter affirmant, foetum augeri per annexum vmbilici transmissoque a pectore atque pulmone per venas et arterias aere quasi per infundibula canalesque: atque eo penetrante per saepta secundae, vegetari pariter atque spirare, quod plane cognosci non potest ex sectionibus Anatomiacis. Quamuis enim cibatur infans per insertionem vmbilici, quasi radicem in vterum agentis: quippe fistulosum est, aptumque ad sugendum subtilius alimentum. Caetera quidem obuolutus membrana sic iacet, vt nullae venae, arteriaeque, non dicam ad os, sed ne ad vllam quidem partem corporis pertingere queant. Apparet autem laxos liberosque meatus esse debere, per quos recaepto puriore aere inspiratio et respiratio per os fiat. Siquidem compertum est vel acino vuae passae, vel alia re minima intra epiglotim in arteriam incidente, et ob id intercluso spiritu,

-- Diii --

fuisse suffocatos homines. Constat igitur ex praedictis diuersas esse res numeroque differentes potentiam animalem et vegetabilem atque in vno animante vtramque inesse. Proinde si duabus animabus bruta animalia dotauit natura, vt altera praestarent plantis, Cur non credimus homini perfectissimo in terris animali ea parte, qua bestiis antecellit, ac propius ad deum accaedit, qua sola inquam homo dici potest, ac deus quidam inter caeteras animantes, mentem procreatricem rationis et intellectus, non eductam de potentia materiae, sed diuinitus datam accessisse ad compositionem animalis rationalis tertiam partem, quae reliquis partibus quasi princeps praeesset atque moderaretur. Neque verissimile est, mentem, cuius actiones nullam communionem habent cum actionibus corporis, idem esse cum altrice sensitivaque anima: quae naturam corporum sequuntur, vnde ipsae manarunt. Idcirco determinare oportet, solam mentem esse diuinam atque aliunde accedere, Quum autem abstracta sit a materia necesse est a deo veniat vel per creationem, vel inspirationem, vel alio modo, vt melius ipsi deo visum fuit, Num te non afficit haec ratio? An aliquid certius expectas?

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.