Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Previous paragraph

Next paragraph

Tum ego, ne istud quidem, quo tibi mos geratur, conari negligam. Haud existimo te latere in plantis terrestribusque pariter et aquaticis animantibus perpetuum servari naturae ordinem, ac secundum cuiusque potentiam seminis partus similes in eodem genere forma et virtute gigni, nec

-- Diii-v --

vnquam variari eorum naturam: quam semel a primordio vim vel abstergendi vel glutinandi vel aliud quippiam huiusmodi efficiendi lasserpitium intubum, et aliae herbae acceperunt, eandem aequaliter in alias atque alias sui generis transfundunt lege immutabili. Nunquam enim fando auditum est aut salutiferum esse Aconitum, aut mortiferam panaceam. Iam ex feris quaedam vocantur generosae vt Leones, Tygres, Pantherae, Lynces, quaedam vero imbelles, ut Cerui, Lepores, Damae, Alces. Neque ex his generosi foetus gignuntur, neque ex illis imbelles, sed vnaequaeque naturam et mores parentum retinent, qui per genituram traducuntur. Igitur si modo aliorum animalium rationalis animae natura, vis, et inclinatio nunc ad has, nunc ad alias res per seminis propagationem haberentur, nonne partus sequerentur vndequaque naturam progenitorum? Et a sapientibus sapientes, fortes a strenuis, et rursus dementes ab insanis, Ingavi procrearentur ab inertibus? Caeterum longe secus res habet: exemplis siquidem contrariis scatent monumenta omnium temporum: et nobis quotidie ante oculos obuersantur stirpium huiusmodi et fructuum varietates: quippe frequenter iucundi proueniunt ex acerbis, salubres ex pestiferis, nec stolidis filiis assequentibus acumen parentum, et ex mentibus obtusis plaerumque nascentibus praeclaris ingeniis. Idcirco diuinus quoque poeta dixit. Egregia est soboles scelerato nata parente, Sed crebrius cernitur degenerari a melioribus, ab optimis quidem creberrime, Nam et prouerbio iactatur, Heroum filii

-- D4 --

noxae. Nec audiendi sunt astrologi authoritatem arti suae aucupantes, transferentesque causam huiusmodi varietatum in coelestium corporum potestatem, quam sine dubio licet quotidie intueri maximam in concipiendis aedendisque partubus. Caeterum cum stupidis persuadere contendunt, animam rationalem caelestibus influentiis esse subiectam ac ex planetarum aspectu coniunctionibusque varios subinde motus animorum et ingeniorum existere, nullo pacto cum veritate consentit. Nam si vera esset astrologorum affirmatio, nonne stellarum influxus eosdem vel etiam maiores effectus aederent in vitam reliquorum animalium, eorumque sensus in diuersa distraherent, cum ille vt haec, ex materia compactae sunt, ratio quidem et intellectus corporis omnino expertes? Quo fit vt cum anima multo praestet nobilitate stellis, regaturque a semetipsa. Siquidem anima, vt tradit Pythagoras, numerus est se ipsum mouens, caelorum potestatem nullam esse in animam rationalem existimemus: nam contra naturam est, vt ignobilius agat in nobiliorem naturam.

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.