Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Previous paragraph

Next paragraph

Nulla inquam hic plane difficultas est, si persuadere tibi potest, mundum et in hac parte mundi infima hominem praestantissimum animal a Deo non necessario, sed sua ipsius bonitate creatum esse. Alioqui Deus sui iuris non esset, sed satelles necessitatis, et aliena libidine circumageretur, quod impium

-- D4v --

ac scelestum est credere. Igitur deus primus ille motor, et Architectus vniuersi causaque rerum primaria, et ens sempiternum, quum creasset animas ad omne genus virtutis aptas, ut diximus, aequales immortalitate. Sed intellectus et rationis capacitate nonnihil diuersas: has quidem his, alias vero aliis secundum diuitias gratiae suae fecit aptiores, est autem infaelicis artificis semper simulare cupressum, vt ait Poeta. Quid vero de Deo sentiendum, cuius sapientia omnem cogitationem exuperat? quippe magnitudo diuinae mentis ex incredibili varietate rerum: quas creauit, dignoscitur. An dicemus eum nesciuisse, nisi ad vnum scopum sua tela dirigere, qui mirabili varietate caelum et terram ornauit? Neque de forma rerum loquor, sed de natura, praecipue caelestium globorum. Aliam Lunae, aliam Solis, aliorumque syderum ex effectibus eorum conditionem conspicimus: ex quo licet coniectare supercaelestes quoque substantias variis esse naturis praeditas: quas largitur indefesse benignus ille parens ac sapientissimus opifex ex Thesauro non deficientis opulentiae. Eiusmodi plane quibusdam coloribus Deum imaginem suam depingere voluisse ad propriam sui gloriam non dubium est. Itaque si caelestes influxus exercent potentiam in corpora inferiora propter quandam materiae proportionem: non tamen continuo agunt in animam, nisi ratione coniunctae materiae. Neque in omnium hominum animam agunt, sed tantum imperitorum, et eorum, qui deprauati sunt falsis erroribus. Caeterum omnes

-- E --

caelestes inclinationes vincemus absque negotio sapientia, syderibusque dominabimur. Plerique scribunt in Socrate, tum Zopyri Physionomi iudicio, tum sua ipsius confessione extitisse signa improbitatis eminentissima. Sed ea oppressit ipse atque superauit philosophia: in tantumque profecit ad virtutem: vt fama sapientiae Socratis totum orbem impleuerit. Porro nimium sumus euagati in vindicanda animae dignitate ab Astrologorum Tyrannide: Iam redeamus ad pensum nostrum. Illud praeterea non minus euidens ad demonstrandum diuisam esse penitus rationem a sensibus: quippe hominibus quibusdam vel a die natali, vel in cursu aetatis mente captis, sensus tamen integros manere non ignoramus. Libet autem quaerere, quo tum ratio abiit? vbi exulat intellectus? an peregrinantur apud Anthipodas? Anima, igitur quum excesserit e corpore, nihil commune habet cum corruptione, vtpote quae existat separata prorsus a materia: quid aliud dicemus nisi migrantem e corpore ad alias sui similes in caelum subuolare animas? Quod genus hominum apud Thurcos obseruatur summa cum veneratione, quod persuasum habent, eorum animas tantisper dum illi ratione priuati sunt, diuersari apud Deum.

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.