Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Nulla inquam hic plane difficultas est, si persuadere tibi potest, mundum et in hac parte mundi
ac scelestum est credere. Igitur deus primus ille motor, et Architectus vniuersi causaque rerum primaria, et ens sempiternum, quum creasset animas ad omne genus virtutis aptas, ut diximus, aequales immortalitate. Sed intellectus et rationis capacitate nonnihil diuersas: has quidem his, alias vero aliis secundum diuitias gratiae suae fecit aptiores, est autem infaelicis artificis
caelestes inclinationes vincemus absque negotio sapientia, syderibusque dominabimur. Plerique scribunt in Socrate, tum Zopyri Physionomi iudicio, tum sua ipsius confessione extitisse signa improbitatis eminentissima. Sed ea oppressit ipse atque superauit philosophia: in tantumque profecit ad virtutem: vt fama sapientiae Socratis totum orbem impleuerit. Porro nimium sumus euagati in vindicanda animae dignitate ab Astrologorum Tyrannide: Iam redeamus ad pensum nostrum. Illud praeterea non minus euidens ad demonstrandum diuisam esse penitus rationem a sensibus: quippe hominibus quibusdam vel a die natali, vel in cursu aetatis mente captis, sensus tamen integros manere non ignoramus. Libet autem quaerere, quo tum ratio abiit? vbi exulat intellectus? an peregrinantur apud Anthipodas? Anima, igitur quum excesserit e corpore, nihil commune habet cum corruptione, vtpote quae existat separata prorsus a materia: quid aliud dicemus nisi migrantem e corpore ad alias sui similes in caelum subuolare animas? Quod genus hominum apud Thurcos obseruatur summa cum veneratione,
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.