Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Previous paragraph

Next paragraph

Intuendum est inquam, quia duabus tanquam naturis constamus, anima et corpore: animae quidem Deum agere curam, vt quae ab ipso profecta est, eiusque similima ratione et immortalitate: corporis vero, vtpote rei vilis et momentaneae gubernationem iniunxisse ministris, siue caelum id sit, siue stellae: siue fatum, fortunamue libet appellare. Itaque coeca quadam libidine, Iudicioque plerunque stolido modo dant diuitias, modo eripiunt: nunc euehunt ad honores, nunc detrudunt ad ignominiam: morbos, sanitatem, caeteraque huiuscemodi nulla certa ratione et praebent et auferunt: deus plane vilesceret vt quidam dixerunt, Si demitteret sese ad curandam postremam partem orbis, atque etiam fecem elementorum. Et qua aloqui iustitia est, atque bonitate non ageretur cum deterrimo quoque egregie, et cum optimo quoque pessime. Etsi deus generatim citra omnem controuersiam prouidentia mundum gubernant, tamen viliores quasdam partes caelestibus globis, qui mouent ad ipsius primi motoris imperium, permisit speciatim gubernandas. Luna quidem

-- E4v --

accepit potestatem vegetandis rebus, Sol vero generandis: Ac caeteri orbes alia huiusmodi sortiti sunt, legeque immutabili ac ordine sempiterno diuinae voluntatis munus exequunt. Quare nil manifestius esse potest nec tamen oculis cernitur, sed manibus quoque tractatur. Quapropter nil attinet ad rem, et alioqui superuacuum esset, Deum sigillatim haec minima curare, ac se quasi socium ministris adiungere. Nam si Deus haec omnia praesens erat curaturus, non fuit opus administris. Sin autem ab iis reguntur ex ipsius sententia, quid singularis Dei curatio necessaria sit, non intelligo. Caeterum naturae superiori, id est, homini interiori formam ipsius referenti ac ab ipso aeditae, sic afficitur, vt ab eius cura nunquam discedat. Quamuis autem relinquerit hominem in manu sui consilii tamen non caessat eum monere modis multiplicibus, vt in caelum suam propriam sedem intueatur, dignaque parente opera faciat, contumax enim filius abdicatur deiiciturque de spe adeundae haereditatis. Non dubitemus igitur, postquam cognitum habemus, Dei bonitatem et iustitiam non esse nomina vana et irrita, eorum animas, qui in corpore vixerunt, tanquam extra corpus vixissent, ad Deum esse redituras, vbi sarcina corporis liberati fuerint: ibique mercedem operum esse recepturas: necesse enim est vt virtus aliquando praemium reportet. Est autem palam omnibus, non fieri iudicium de recte improbeque factis, tantisper dum corpori sumus alligati: nihil igitur restat, nisi vt credamus rationem ab vnoquoque reposci post mortem, ac iustos

-- F --

quidem manere vitam deorum beatam, iniustos vero supplicia aetherna. Fuerat nobis propositum loqui de philosophia, sed coactus sum respondere ad tuas interrogationes, tametsi nihil decaessimus ab instituta disputatione. Immo quasi consentientes circa bonum philosophiae in arcana et intima philosophia versati sumus, Haec enim pars eius tanto praeclarior est iis, quae de moribus et dicendi ratione tractant: quanto excellentior est vis et magnitudo naturae cuncta feliciter gignentis ingenio inuentisque hominum. Mortales quidem propter particulam diuini luminis mentibus eorum insitam, aemulantur naturam quoad eius fieri potest: Nam eius assequi potentiam vel in minimis ludentem nullae vires humanae quaeunt. Porro quum naturae vnumquodque opus admirandum esse videatur, nosque allicere debeat ad illud contemplandum: Certe in consideratione animae obstupescimus admirantes eius diuinitatem tum in intelligendo, verique perspiciendi subtilitate atque prudentia, tum in ratiocinando, comparandisque similitudinibus, et indagatione rerum abstrusarum. Proinde nullum tempus in occupationibus contemplandae animae intermitti deberet: Nam quum animus in se ipsum conuersus reuoluit caelestem suam originem, ac spacia sui aeterna, Nullae aliae suauitates cum hac voluptate conferri possunt. Quid autem potest esse honestius illa cogitatione, per quam assequimur, ne obliuiscamur nostrae dignitatis, crebroque in caelum suspiciamus anheli expectantes, faelicem

-- F-v --

reditum ad Deum? Vnde vero maiorem vtilitatem redundare putemus, quam ex virium rationis cognitione, cui tanquam imperatrici natura seruos affectus subiecit, in eiusque posuit potestate? Quae vt Dei quasi simulachrum est, ita nos ab inquinatione sordium rerumque terrenarum concupiscentia dehortando iubet, contemptis fluxis et caducis, quae pertrahunt in interitum, defigere animum in virtute, atque in diuinarum rerum contemplatione totos occupari. Vnde vita per innocentiam et virtutem acta, a corruptione transibimus in inocorruptionem, ac ex mortalibus in Deos mutabimur. Has nobis mutationes afferet diuina philosophia: Quam si sequemur ducem, ipsa nos (aspirante Deo) recta ad beatam vitam adducet.

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.