Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].

Next paragraph

Voluntas nusquam, occasio semper, Illustrissime Comes, studii mei, erga Illustrissimam Magnificentiam vestram demonstrandi mihi defuit. Nam et Illustrissimae Magnificentiae vestrae ea amplitudo est; ut opera me ulla in re opus non habeat: et rerum mearum privatarum ea est ratio; ut nunquam adhuc usus venerit; ut aut opera, aut patrocinio Illustrissimae Magnificentiae vestrae uti in eis tuendis aut possem, aut ulla necessitate ad eam rem urgerer: tum quod in eis locis consistant, unde ad patrocinium, Illustrissimae Magnificentiae vestrae excurrere non facile queant; tum vero, quod in eo genere fortunarum sint, quod principum virorum splendorem non perferat, ac umbra delectetur: quae autem publica sunt, et in communi, vel salute, vel ornamentis versentur Reipublicae (quo in genere Illustrissima Magnificentia vestra principem locum in hoc regno, a maioribus suis, haereditate et perpetua successione traditum tenet) ea ad me hominem privatae

-- 3 --

vitae deditum, ac litterarum studiis in umbra abditum, nihil pertinere semper iudicavi. Nunc autem ea tempora incidere video; ut institutam vitae meae rationem mutem, tuamque Illustrissimam Magnificentiam interpellem, ad tuumque; amplissimum patrocinium, et authoritatem amplissimam Gorcanae prosapiae haereditariam confugiam necesse esse iudicavi. Non quod equidem res mea privata in eo discrimine posita sit, ut non nisi tuae Illustrissimae Magnificentiae beneficio, et tutela salva esse queat; verum enimvero, quod Reipublicae ea tempora esse, et cum eam tempestatem Regno impendere cernam; ut neque privatarum rerum quisque suarum ullam salutem, quae in salute publica consistant, sperare debeat. Publica enim tranquillitas privatorum tranquillitatem continet et fovet; calamitas Regni, privatas omnium fortunas, vel penitus evertit, vel gravius affligit. Et propterea, qui suas fortunas, suamque vitam quietiorem amant, publicae saluti invigilare debent. Nemo in discrimen Republica universa adducta, tutus securusque res suas tenere unquam potuit. Everso vel afflicto toto regni corpore, membra eius quaecunque illa et ubicunque fuerint, pariter vel everti, vel debilitari, et affligi necesse est. Quamobrem, qui Rempublicam humeris suis sustinent, ac eius commodis, ornamentis, et stabilitati operam navant; magno honore et omnium amore, digni

-- 4 --

sunt semper habiti. Iis enim omnes privati, et vitam, et fortunas, quas tuentur debent: cum in eorum praesidio, cura, vigiliis, commoda, ornamenta, facultates, atque fortunae illorum, et consistunt et vigeant. Quo nomine, tibi, et prosapiae vestrae Gorcanae Illustrissime Comes, omnes huius inclyti Regni cives multum debent: domus vestra amplissima, regni huius semper vel praecipua columna fuit; cui huius regni totum aedificium incumberet, ac egregie ab ea sustentaretur. Non refero Illustrissime Comes merita maiorum tuorum in hoc regnum: non maxima bella ab eis confecta: non legationes Reipublicae salutares obitas: vicinorum impetus a regno repressos; haec enim rerum praeclare ab eis gestarum, et ornamentorum in hoc regnum profectorum commemoratio, et commentarios longiores, et orationis flumen, non meam in dicendo ariditatem exposcit: splendor virtutum, ac rerum gestarum familiae vestrae, perstringit mentis meae oculos; nec patitur me in penetralia laudis suae ingredi: gravius hoc onus esse video, quam ut humeris meis impositum perferam. Et propterea totam eam vel maiorum Illustrissimae Magnificentiae vestrae, meritorum in hoc regnum commemorationem praetermitto. Praestare enim viri magni de rebus amplissimis et virtute insigni tacere; quam non pro dignitate carum dicere, semper senserunt atque monuerunt.

-- 5 --

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.