Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].
Previous paragraph

His et aliis huiuscemodi nobilitatem alloquerer, si causa, ut dixi, postularet, flagitaret necessitas, tempori et moribus, eorum conveniret. Sed nimirum hoc quoque supervacuum foret, quasi calcar addere sponte incitatis ad cursum. Nam quanto semper hic ordo flagravit armorum libertatisque retinendae studio, non obscurum est: ac mihi quidem videtur ad bellicam laudem et libertatem esse natus. Nec sane video, quo alioqui pacto, non dicam dignitatem hanc, sed spiritum et vitam, tam diuturnis temporibus circumfusi pene undique magnis hostibus, saepe etiam graviter oppugnati, retinere potuissetis. Alia quidem regna, vel montes asperi, vel circumiectarum silvarum densitas, vel praeruptae pręcipitium fluviorum crepidines, vel difficiles angustique aditus, vel munitae urbes ab hostili vexatione defendunt. Vos vero agentes in campis patentibus, ac omni ex parte perviis, nullis praeterea munitionibus, nec natura, nec opere instructos vallatosque, et idcirco expositos ad externam iniuriam; quid aliud texisset per tot annos in vestris sedibus inviolatos florentesque, nisi gloria militaris, et virtus a maioribus per manus accepta? Etenim cum metu sevitutis atque ignominiae, tum laudis cupiditate saepe incredibili consensione huius ordinis animoque

-- 41 --

fortissimo itum est obviam iniuriae, hostium impetus repulsi, virtute facta est barbarorum audacia. Id sane magno quoque argumento est, non degenerasse vestros nobiles a maioribus; quum communi gentis decreto Polonis interdictum fit in universum, bellis externis, ut praesentes patriae opitulentur, si quando continget eam laborare urgerique ab hoste, cuius salus quibuslibet aliis rationibus anteferri debet: multi tamen ex nobilitate, non ferentes ignari otii longiora taedia, clam se domo subducunt: ac ubi senserint moveri arma, licet longissime absint, eo convolant, ut aliquo memorabili facinore nomen suum reddant illustrius. His ego de causis alloquendam nobilitatem universam non iudicavi, praesertim, quod ipsi civiles controversias et Reipublicae procurationem dicuntur optimatibus permisisse. Iam venio ad alteram partem consilii mei declarandam. In primis autem considerare debemus primam huius regni constitutionem, quanta aequitate fundatum, quam sanctissimis legibus communitum fit, nc propendens ad dominationem, nec habens quicquam affine impotentiae libidinique tyrannidis. Ac optima quidem ratione provisum fuit a vestris maioribus, quum ornassent regiam amplitudinem clarissimis insignibus, quibus digni veneratione plurimum

-- 42 --

inter proceres eminerent, authoritatem et dignitatem regiam egregie tuerentur; ut potestas deliberandi de Republica penes Senatum, qui legitur, ex optimatibus, reges, praesides, et authores legum et iudiciorum essent. Quoniam in consultationibus, ubi deliberatur a plurimis, qui se profitentur communium commodorum defensores, raro quidem accidit, quin eventus salutares consequantur. Nam pravitas et imbecille iudicium paucorum, quando eos contingit aberrare a formula recti officii, bonitate plurium, et gravitate consilii corrigitur. Satis autem vel ex eo iudicare possumus, vestros quidem maiores multum sapientiae praestitisse, quod in longa tempora, etsi mutationes rerum humanarum paterentur, in sempiternum incolumitati suae prospexerint, nec integram regibus potestatem permittendo, nec abrogando regiam authoritatem: nam quibus regibus licet facere quod concupierint; eorum pauci refrenare cupiditates, modumque rebus adhibere potuerunt: quia genus humanum proclivius est ad nequitiam: et authore Comico Poeta, deteriores licentia sumus. Quocirca Rex Spartanorum Theopompus, quum animadvertisset plerosque reges peccandi licentia factos improbiores, primum in flagitia, deinde in caedes prorupisse, ac eam ob rem alios

-- 43 --

eiectos, alios trucidatos a popularibus, ut ipse liberis diuturnius regnum relinqueret, diminuit potestatem regiam, creatis Ephoris, cuius magistratus erat ius intercedendi regiae impotentiae. Tum demum aequalibus se res habent, et is Reipublicae status non facile convellitur, in qua certatur inter populares modestia, legesque omnibus ex aequo imperant. Enimvero solutum legibus principem, quis non metuat? quem autem metuit, non oderit? Ubi hae perturbationes multorum procreatrices malorum dominantur; exulet benevolentia, fides, et virtus deserantur necesse est. Nullo autem firmiore vinculo Principis et popularium voluntates glutinantur, haerentque inter se diu summa cum salute ac dignitate Reipublicae quam illorum amore et observantia in Principem, huius vicissim in illos indulgentia et aequitate. Quae cuncta vobis rara felicitate video accidisse. Is enim Princeps dono quodam providentiae huic regno datus est; quo neque meliorem, neque sanctiorem, neque cui fortuna indulgentius magnis in rebus aspiraret, nemo sanae mentis, ne optare quidem a diis immortalibus possit. Quae olim singula quosdam reges illustres habuisse dicuntur eminentissima, ut Caesarem memorant clementia, Augustum felicitate, bonitate Traianum praestitisse;

-- 44 --

in hoc rege concurrentibus clarissimis virtutibus ad eum ornandum, cumulata omnia existunt. Ad haec, non tantum regiis praefulget dotibus; ut fortitudine iustitia, gravitate, severitate, constantia, beneficentia; sed etiam privatam laudem temperantia, mansuetudine, facilitate supergressus est: tanto studio in tutelam regni incumbens, tanta cura consulens quieti populorum, tanto complectens amore universos; ut merito sicuti patriae parent et vindex, ametur, et suscipiatur ab omnibus, timeatur a nemine, nisi a quoque perditissimo ac perturbatore publicae securitatis. Nec hostes eius mansuetudinis expertes fuerunt: qui saepe, quum extrema supplicia meruissent, ipsius clementia servati sunt. Quare non temere adducor ut credam, Deum iustum remuneratorem humanarum operum, propter aequissimi mitissimique regis excelsas virtutes, animumque gerentis adversus cupiditates, et fortunae blandimenta semper invictum; et dedisse vobis clarissimas victorias de hostibus, et hanc diuturni otii peperisse huic regno tranquilitatem. Quod quidem vobis non magis fructu, quam recordatione iucundum esse debet. Quum enim terrae mariaque per hos annos armis streperent, quum arderent bello in Europa regna omnia, quum furor Martius ubique grassaretur,

-- 45 --

sola Polonia secura bellorum profunda pace fruebatur. Sed quoniam rerum humanarum aliquis finis est, ac mortalium vitam natura terminis perangustis circumscripsit, optimus Rex iam ingravescente aetate, ac eo propius accedente, quo mortalitate deposita immortalitas induitur: quem finem arbitror iis, qui vitam pie, sancteque transegerunt, vehementer expetendum. Rex inquam optimus, quandoquidem non licet perpetuo Reipublicae vestrae praesidere, cogitans etiam in futurum de vestris commodis, relinquit filium veram patris imaginem successorem et haeredem nominis et regni: qui (licet nondum ad viriles annos pervenit) iam meditatu paternam gloriam, revolvit animo res gestas, crebrisque, ut aiunt, sermonibus usurpat victorias, Trophaea, triumphos: nec tam existimat eorum memoriam duntaxat esse relictam sibi ad voluptatem, quam viam esse propositam et formam ad patrium decus aemulandum. Non solum autem argumenta in ipso magni et liberalis animi, sed pietatis, iustitiae, multarumque clarissimarum dotum elucent. Quale illud indicium futuri boni principis, quod alienus a ludis et iocis, scurras et mimos contemnit: calumniis non patet improborum: ad venena delatorum et obtrectatorum aures penitus occlusit.

-- 46 --

Intelligit non decere tanti regni Principem delinimenta sensuum et illecebras quaerere; sed quo pacto regnum, a sapientissimo iustissimoque patre per manus acceptum sapienter et iuste gubernet. Itaque non dat operam, iis, a quibus deterior fiat, sed frequenter audit sapientiae doctrinarumque professores: saepe conversatur cum studiosis armorum, peritisque militiae. Prudentiam undique, magnum stabilimentum imperantium, conquirit; quo se dignum patre, dignum Senatu, dignum nobilitate, dignum opinione omnium praebeat. Quanquam gravissimam iacturam vestra Respublica patietur, quum Rex ille optimus et sanctissimus plenus anis et gloria rerum gestarum, decedens ab humanis in coelum subvehetur, ascriptusque concilio Divorum consecrabitur: quod optamus in sera tempora protrahatur: semper enim immature decedet vestrae Reipublicae quandocunque decesserit; tamen haud mediocriter solabitur dolorem vestrum, quod filium summae spei, paternisque vestigiis incedentem, et sese componentem ad exemplar veri, iustique principis, reliquerit vobis regni successorem. Quum igitur et authoritas tanta sit in optimatibus, quanta universitas nobilium esse voluit, et reges nihil de Republica decernant, nisi ex sententia Senatus; vos duntaxat

-- 47 --

optimates censui de vestris communibus commodis alloquendos. Sed dicet quispiam ingeniosus homo et acutus: Nullum vides principis errorem: nullam culpam Senatus: non contumaciam nobilitatis: regnum neque seditionibus agitari, neque vexari hostium incursionibus, sed omnia quieta esse domi et foris; quid repente accidit mali, quod te peregrinum offendat, ut tantopere sollicitus esse videare de aliena republica? Ut primum autem ad illud respondeam, quod de alienigena obiicitur; non debet quenquam offendere, si quis vel ab extremis terrae partibus quippiam animo iuvandi res vestras in memoriam vobis revocet: magis habenda est illi gratia, quod voluit prodesse. Nam in vestra situm est potestate, admonitionem eius vel sequi, vel non admittere. Tametsi consilia quidem non perinde probantur a sapientioribus eorum causam, qui ea dixerunt, atque propter suam ipsorum gravitatem, a quocunque authore profecta sint. Nec Mosem virum sanctum, et plenum Deo ferunt erubuisse, quaedam, ex sententia Ietro, quamquam soceri sui, sed profani dogmatis, in civili ordinatione instituere. Dies profecto me deficiet, si velim commemorare, aut quibus res feliciter successit inventis externorum hominum, aut qui freti sua prudentia, in profundum

-- 48 --

miseriarium praecipitati sunt. Ego vero tantum abest, ut postulem meis admonitionibus dari locum, ut quacunque viam elegeritis, quae salutaris huic regno futura sit, desiderio meo satisfactum esse credam. Nihil enima aliud a me agitur, nisi ut res vestrae diu sint incolumes et fortunatae: ac me semper iuvabit conscientia, neque fidei, neque amori, neque officio, neque consuetudini meae defuisse. Expedita causa mea. Nunc ad alteram partem reprehensionis respondeo. Si quicquam infra Lunae circulum stabile aut aeternum haberi posset, non modo faverem quietis rebus vestris; sed etiam ducerem esse votis omnibus a superis exoptandum, ut vobis aeternum hac pacis et otii profunda iucunditate perfrui liceret: cernimus autem magnas rerum vicissitudines, mutationes inopinatas, et quae credebantur nulla vi posse labefactari, puncto temporis fuisse convulsa. Proinde si quid coniectura possumus in futurum prospicere, vereor equidem hoc statu rerum vestrarum, hac animorum affectione, praesertim, quum praepotens acerrimusque hostis et infestus ardeat incredibili cupiditate subigendi totius orbis Christiani, nunc accesione Hungariae terribilior et propinquior, et ad inferendam vobis iniuriam factus opportunior; vereor, inquam, ne qua calamitas in

-- 49 --

vestram Rempublicam invehatur. Sunt autem propemodum infinitae causae mutationum, quibus otium disturbatur: easque recensere omnes operosum est, nec ad instituti nostri rationem pertinere iudico: nolo etiam videri me fuisse nimis curiosum in perscrutandis aliorum archanis. Unam tantum proponemus originem sine dubio et pestem malorum privatorum et publicorum, quae vel in sapientum animos incurrit. Ut Phtysis (quemadmodum periti medicinae tradunt) ipsis initiis sanari potest, sic immedicabilis est, quum invaserit in partes corporis intimas: tamdiu medullas et viscera populatur, donec totum corpus conficiat. Itidem morbus iste civilis, de quo sermonem instituimus, postquam inter cives inveteraverit, nullis deinde remediis expugnabitur, nec ante conquiescet, quam omnem Reipublicae flatum evertat: eo quidem nondum invalescente, ac mox de sedibus animorum et conversatione publica sublato atque depulso; nihil est, quod posthac quieti metuatur, praeter externam violentiam fatique necessitatem: contra quam nemo sapit: cui superi quoque cedere dicuntur. Hoc igitur diligenter intuebimur, hoc singulari cura considerabimus, in hoc versabitur omnis nostra cogitatio, ut appareat quid potissimum discordiam pessimum malorum omnium

-- 50 --

in Republica efficiat, et quibus artibus revocetur a concordiam tantisper, dum remediis locus est: ut qui administrationi rerumpublicarum incumbunt, si discordia laborarint, sciant quemadmodum dissensiones extirpentur: sin autem fuerint animis inter se consentientibus; diuturnam concordiam, maximam proculdubio firmitudinem rerumpublicarum praestare possint. Cogitabam equidem fere omnes causas, vel saltem potiores distractarum voluntatum, et quomodo tollantur civium dissidia, persequi accuratius: quid praeterea respublicas alias brevi deleverit: quid alias in longissima pace conservavit; verum hanc ego maeriam, quoniam ingentis est operis, magnaeque lucubrationis, seposui mihi in aliud tempus commodius. Neque m sinit dubium de vestris animis impudentiae metus maiora conari: ne forte, dum bono consilio studemus aliis prodesse, contemptionem, et odium nobis ipsis apud nonnullos pro gratia contrahamus. Nunc itaque satis sit summatim aperuisse capessentibus Rempublicam quibus rationibus communia commoda serventur et augeantur: quod genus degendae viae sequendum sit, ut saluti ac diuturnitati Rerumpublicarum consultum esse videatur: quod sane praestabit extinctio discordiarum: discordias autem obliterabit iniuriarum oblivio,

-- 51 --

et modus tum in pecunia, tum in honoribus concupiscendis, quum quilibet existimabit eto se loci venisse, ut publicam rem, non suam agat. Proximum est, ut socios laborum et vigiliarum, quemadmodum sors coniunxit, sic ratio muneris et charitas connectat: alterius laudem et bonam famam, suam quisque privatam et peculiarem ducat: omnibus idem animus sit, eadem cogitatio et voluntas. In hun modum agendum arbitrarer etiam iis, qui nullum hostem habent, ab omni vi externa tuti esse videntur. Quanto magis viri optimates, istud praestare vos debetis a tanta hostium multitudine circumsessi, qui haerent propemodum in vestris cervicibus, intentique anhelant ad oppressionem regni vestri? Provideatis per Deum quaeso, ne provocati hostes vel negligentia vestra, vel divisione voluntatum, audacius in regnum vestrum incurrant. Nam si videbunt firmam, stabilemque concordiam huius ordinis, ex vobis enim negotii tota vis dependet, quantum libet ferociant, seque iactent numero copiarum, libenter (credite mihi) ab ingressu finium vestrorum abstinebunt: nec se temere coniicient in manifestum discrimen ac certam perniciem, lacessendo gentem bellicosam, armatam, in defendenda libertate unanimem et concordem. Sic ergo decus vestrum et dignitatem

-- 52 --

una cum salute Reipublicae conservabitis: et qualem a maioribus accepistis, eandem integram et florentem relinquetis vestris posteris. Proinde capessite serio Rempublicam ac totis in illam viribus incumbite, dum tempus consiliorum est. Nam is sero sapit, quisquis sapit post factum.

-- 53 --

Previous paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.