Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].
Previous section

Next section

QVIBVS REBVS TVRCArum Imperator suos captiuos destinet.

SEnes, et utriusque sexus iuuentutem, quae illi decimarum nomine obtigit, ita discernit, ut grandiorem aetatem ad agriculturam uendat, qui tamen rarissime capiuntur: raro enim eis parcunt, quos aetas multorum annorum parum uendibiles fecit. Puellas uero et iuuenes ad certum locum relegant, qui ipsorum lingua Sarai uocatur, ut ibi certis artibus instruantur, quo illis in posterum commodius utatur, ac primum id agitur, ut abnegata Christiana fide, circuncidantur. Iamque eorum ceremonijs initiati, diligenter pensitatis per Physiognomiam liniamentis corporis, pro cuiusque indole, uel ad leges eius gentis discendas, uel ad militiam destinantur, si maior uis corporis quam ingenij appareat: danturque in stipendium quotidianum duo uel tres Ahtse, id ad cibarium et uestiarium sufficere arbitrantur, donec in expeditionem sit abeundum. Rudimentis militiae ita imbuuntur, primum

-- --

pro teneritudine uirium datur leuior arcus, mox crescente robore, et peritia, grauior ac grauior, donec bello sit idoneus. Adest magister seuerissimus exactor quotidiani exercitij, quotiescunque a scopis errant, toties flagris caeduntur, atque isti asscribuntur ordini Solaclar, id est, sagittariorum. Alij in hoc erudiuntur, ut Ienizaris cooptentur: isti quoque suos praeceptores habent, qui illos ad quotidianam batuationem cogunt, bini inter se baculis decertant. Reliqui proh nefas, in quibus maior gratia formae, ita abscinduntur ut nihil uirile in toto corpore appareat, grauissimo cum discrimine uitae: quod si euadant, non in aliud sunt incolumes quam in obsequium sceleratissimae libidinis, mox senescente pulchritudine, ad officia eunuchorum, ut matronas seruent deputantur, aut custodiendis equis et mulis, aut culinae ministerijs addicuntur.

Previous section

Next section


Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.