Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].
Previous section

Next section

DE TRIBVTIS CHRIstianorum.

QVartas omnium fructuum dant Christiani: istiusmodique quartatio non solum ex prouentibus agrorum et pecorum colligitur, sed etiam mechanici de suo quaestu quartas dependunt. Deinde est et aliud onus

-- --

capitationis, qua singuli quotquot sunt in una familia, singulos ducatos soluunt. Si parentes soluere nequeunt, ad liberos suos in seruitutem uendendos compelluntur. Alij in catenis uincti, ostiatim obambulant ad stipem emendicandum, quod si ne ita quidem soluendo fiunt, perpetuis carceribus mancipantur. Iam cum omnia officia praestiterint, adhuc semper ius est Turcae optimum quenque ex liberis deligere, quem circuncisum summotumque a conspectu parentum in militiam alit, nec unquam ad parentes redit: et primum, quia puer facile Christum obliuione

-- --

dediscit, mox etiam parentes et consanguineos, adeo ut etiam si praesens inter eos uersetur, neminem suorum agnoscat. Nemo uerbis efferre potest, quibus lachrymis, gemitu, singultibus istiusmodi diuulsio fiat. Filius abstrahitur perpetuo inter alienissimos uicturus, quicquid charum est sanguine, sodalitate gratum, familiaritate amicum relicturus, postmodum in eorum numero futurus, quos Graeci ἀπάτερας et ἀμήτερας uocant. Pater filium quem in cultum Christi educauerat, rapi uidet ad militiam Sathanae, ut Christum oppugnet.

Previous section

Next section


Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.