Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].
Previous section

Next section

DE FVGA EX ASIA minore.

QVi ex Asia fugam moliuntur, Hellespontum petunt, inter Gallipolim et arces illas olim Seston

-- --

et Abidon nunc autem Bogazassar dictas, id interpraetari interpretari potest, castella faucium maris, ibi enim mare angustissimum est. Hi secum deferunt securim et funes, ut et ligna caedant et colligant, quo inde ratem faciant ad traiectionem maris, nihil nisi salem secum deferentes nocte raticulam inscendunt. Si uenti et fortuna maris fauet, tribus aut quatuor horis traijciunt, sin minus, aut pereunt in fluctibus, aut ad littora Asiae reijciuntur. Emenso mari montes petunt, polumque et booten inspectantes ad Boream tendunt. In fame herbis suis sale conditis sese

-- --

sustinent. Si plures societatem fugae inierint, noctu opiliones inuadunt, quibus occisis, quicquid ibi alimenti inuenerint, secum asportant, saepe tamen et ipsi pereunt occisi ab opilionibus, uel ab eisdem capti, et pristino hero traditi, ad ueterem seruitutem rediguntur. Caeterum longe plures pericula absumunt, quam incolumes euadunt: aut enim naufragijs, aut dentibus bestiarum, aut ferro inimicorum, aut postremo fame pereunt, cum longior erratio in fuga contigerit.

Previous section

Next section


Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.