DE CONDITIONE Chazilariorum.
MIlites CHAZILAR. uocati,
strennui strenui
, et iure militari miro modo exercitati, qui in primo congressu lanceas frangunt cum aduersarijs suis, nulla prorsus armatura, praeterquam clypeo, hasta, framea utentes more nostratum, ut puta loricae, galeae, sed fractis hastis,
-- --
euaginata framea, clypeo se defendentes, uiriliter pugnant, semper capiti, manui aduersariorum insidiantes, aduersarios totis uiribus extinguere nitentes. Puncturae autem gladij, hostem, uel equum ferire, non laudi, sed ignominiae duceretur. Hi omnem uitam, et salutem in protectione Fortunae Deae, ipsorum lingua NASSVP, siue CTSVTARA dicta, habentes, cuius apud omnes prouerbium istud celebratissimum est: IAZILAN GELVR BASSINA, quod ita potest interpretari lingua Latina, IASILAN, id est, scriptura: GELVR, id est, ueniet: BASSINA, id est, capiti, quasi dicerent, quicquid die natiuitatis uniuscuiusuis Fortuna Dea capiti inscripsit, id euitare impossibile erit, etiam si latitaueris in arce inexpugnabili. Horum enim gesta carmine in historijs descripta, ab omnibus recitantur, ut et caeteri eadem audacia (honoris et laudis studio exciti) fortiter, et intrepide hostem aggrediantur. Caeterum pro qualibet uictoria talium, stipendia duplicantur, ita quod omnes praedicti equestres debent regem sequi, instructi his armis, lancea, framea, sagittis, claua ferrea: alij habent clypeos, alij non, et semper accipiunt stipendium, tam tempore pacis, quam belli.