DE QVADRAGESIMA eorum.
HAbent etiam Quadragesimam sua lingua ORVTZ appellatam, ieiunantes unum mensem, et unam hebdomadam singulis annis, at non semper eundem, sed si (uidelicet hoc anno) ieiunauerint Ianuarium, sequenti Februarium, pergentes serie, ita ut duodecim annorum decursu, unum et duodecim hebdomadas loco decimae offerant Deo. Cum ieiunant, toto die nihil gustant, ne panem quidem, aut aquam. Deinde uisa stella, licet illis omnia manducare, praeter suffocatum, et porcinas carnes. Suffocatum ab eis, MVRDAR, id est, cadauer siue immundum, et porcus DOMVZ uocatur. Quadragesimae peracta, Pascha celebrant, eorum lingua BAIRAM uocatum, magna cum solennitate per triduum, oblinientes ungues manuum et pedum certo ceromate ab eis CHNA
-- --
appellato, quod ungues rutilos efficit: eadem quoque tinctura caudas equorum et pedes imbuunt, hic color tenacissime haeret, nec ablui, aut extergi potest, quamobrem nisi noui (a radicibus) ungues exierint, alioquin ungues semper rutilantes apparent, sed de manibus frequenti litione potest deleri. Mulieres non solum ungues, sed et manus, atque pedes illo ceromate imbuunt.