Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].
Previous section

Next section

DE SACERDOTIBVS eorum.

SAcerdotes uero, illorum lingua TALISMANLAR uocati, parum uel nihil differunt a laicis, nec etiam a Proceribus caeremoniarum (quales apud nos sunt Episcopi) nec magna in ipsis doctrina requiritur, satis erit si Elcoranum, et Mussaphum nouerint legere. Illi autem qui etiam interpretari secundum textum nouerint, peritissimi habentur: quoniam non uulgari lingua Turcica, sed Arabica a Mehemmeto sunt tradita, quod nephas esse putant, si uulgari lingua interpretata describerentur. Eliguntur isti Pontifices a populo, stipendium autem

-- --

a Rege pro labore accipiunt: Vxores habent, et habitum ut seculares. Si stipendium non sufficiet propter multitudinem liberorum, mechanica tractant, ac libero etiam homine digna attingunt: praeficiuntur scholis, aut libros describunt. Apud illos sane nullos uidi typographos, sed chartam optime parant. Alij alium quaestum faciunt, ut sartoris, sutoris, et similia.

Previous section

Next section


Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.