Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primùm de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum. (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbprognoma].
Tuskure) id est, pellet, siue profligabit. Caeterum quia ille gladius vindex nesciatur vnde oriturus sit. Certe Turcae siue aliunde metu concepto non permittunt Christianis vllum vsum gladiorum aut armorum. Et quanquam iam magnopere degenerarunt a Christiana fide, in bellis tamen plerique eorum pro amuleto certissimo Euangelium Ioannis sub axillis portant, videlicet ἐν ἀρχῇ ἦν ὁ λόγος, id est, In principio erat verbum. totum vsque ad finem graece scriptum: putantque ea re ita se tutos esse, quasi aliqua panoplia communiti essent, quod genus scripti sua lingua hamaili) solent appellare. Vnde cum sint tantae reliquiae nostrae religionis, spes est eos aliquando non difficulter ad Christi cultum reuocari posse. Quamobrem cum omnia suspecta habeant, inter dictum est Christianis (vt iam diximus) qui apud illos degunt omni vsu armorum, adeo vt praeter rustica
-- --
instrumenta nihil ferreum eos habere liceat, quanquam ne sic quidem tuti sunt a Christianis seruitijs, quae nunc dominos dentali, nunc vomere, nunc ligone, aut stipite mactant. Quod si forinsecus arma Christianorum illata viderent, ilico quicquid est ibi in mancipiorum bellum consurgeret, quorum ibi tantus numerus, vt omnes cuiusque regi onis incolas Turcas in duplum imo in triplum atque adeo in quadruplum superent.

|