Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1550], Carmina Tranquilli Andronici in ms-to Budapestensi H46, versio electronica (), 229 versus, verborum 1547, Ed. Bratislav Lučin [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma] [word count] [andreisfcarmh46].
Previous section

Eiusdem [sc. Tranquilli] in Ioannis regis filium [ERROR: no reftable :]Cf. Varia Dalmatica, ff. 33v-34 c 1550.
Quo ruis, ah demens? Quibus exagitare nefandis
Eumenidum furiis? Quae te fera uexat Erynnis?

-- 207v --


Transfugis ad rabidos sacrati Caesaris hostes
Exitiumque tibi populisque fidelibus urges,
Barbaricas tenui socians cum gente phalanges.
Nescis hoc hominum genus execrabile et excors
Cautibus e Tauri[ERROR: no reftable :]Tauri ] Rhodopes Varia Dalmatica duris et quercubus ortum,
Perniciem humanae sobolis, uestigia Christi
Quae sequitur numenque Dei praesentis adorat?
Infestum sacris pietati altaribus, instar
Nos pecudum tenet atque omnes discrimine nullo
Exagitat miseros diro subigitque furore,
Vtilitate fidem expendens, sua commoda tantum
Prospicit atque idem est pro tempore amicus et hostis.
Interdum quosdam ficto miseratus amore
In partem belli accurrit ferus, impiger et trux,
Caedibus infractum posthac comprehendit utrumque,
Vt solet incautos miluus ranamque muremque.
Immensas quaesiuit opes his artibus et iam
Europa atque Asia quam plurima regna subegit,
Non fidei morisque boni monumenta relinquens.
Sed, puer, insanis, nec proxima mente reuoluis
Tempora: nonne uides ut te sine lege paterno

-- 208 --


Deiecit regno? Et credis tibi quaerere curet
Regna alia? Immani pietas non regnat in hoste.
Id potius memores, imo quoque pectore figas:
Ceruus equum bello cum uinceret, ipse equus amens
Extemplo implorata hominis uirtute fideque
Euasit uictor; sed quo duce uincere ceruum
Contigit, assidue fert dorso frenaque mordet.

Previous section


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1550], Carmina Tranquilli Andronici in ms-to Budapestensi H46, versio electronica (), 229 versus, verborum 1547, Ed. Bratislav Lučin [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma] [word count] [andreisfcarmh46].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.