Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1550], Carmina in manuscripto Budapestensi H46, versio electronica (), 462 versus, verborum 3075, Ed. Bratislav Lučin [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma] [word count] [andreisfcarminavd].
In filium Ioannis regis, Tranquillus
Quo ruis, ah demens? Quibus exagitare nefandis Eumenidum furiis? Quae te fera uexat Erinnis? Transfugis ad rabidos sacrati caesaris hostes Exitiumque tibi populisque fidelibus urges Barbaricas tenui socians cum gente phalanges. Nescis hoc hominum genus execrabile et excors Cautibus e Rhodopes duris et quercubus ortum, Perniciem humanae sobolis, uestigia Christi Quae sequitur numenque Dei praesentis adorat? Infestum sacris pietati altaribus, instar Nos pecudum tenet atque omnes discrimine nullo Exagitat miseros diro subigitque furore, Vtilitate fidem expendens, sua commoda tantum Prospicit atque idem est pro tempore amicus et hostis. Interdum quosdam ficto miseratus amore In partem belli accurit ferus, impiger et trux, Caedibus infractum posthac comprehendit utrunque, Ut solet incautos miluus ranamque muremque.
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1550], Carmina in manuscripto Budapestensi H46, versio electronica (), 462 versus, verborum 3075, Ed. Bratislav Lučin [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma] [word count] [andreisfcarminavd]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.