Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1550], Carmina in manuscripto Budapestensi H46, versio electronica (), 462 versus, verborum 3075, Ed. Bratislav Lučin [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma] [word count] [andreisfcarminavd].
De infelicitate senescentium in aula regis, Tranquillus Andronicus
Bos iuuenis, ualide membris compactus et acer, Pascitur et stertens instratusque accubat, at quum Aetas et uires abiere neque aptus arando est, Deseritur misere patiturque mala omnia, tandem Carnifici lanio mactandus traditur insons: Ingrato nihil est toto crudelius orbe. Non secus in regum uersantibus euenit aula, Quos distrinxit opum spes inproba, praua uoluptas Quos agitat somnusque gulaeque profunda Caribdis: Nil obstare putant, quin his potiantur in aeuum Delitiis breuibus, quas perfida porrigit aula. Quare securis nimium oblitisque senectae Corporis atque animi uis denique frangitur omnis. Tum uero inualidos, inopes et panis egentes Nemo iuuat miseros, sed quisque immaniter odit. Ipse etiam princeps, solitus laudare uigentis Et studia et mores laeto inspectareque uultu, Occulit ad lachrimas gemitusque immobile pectus,
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1550], Carmina in manuscripto Budapestensi H46, versio electronica (), 462 versus, verborum 3075, Ed. Bratislav Lučin [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma] [word count] [andreisfcarminavd]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.