Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Paskalić, Ludovik; Camillo, Giulio; Molza, Francesco Maria; Volpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551], Carmina, versio electronica (), 2642 versus, verborum 17191, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [word count] [paskaliclc].
Previous section

Next section

AD MARIUM BRUTUM
DUM MEA Pegasei versatur in aggere fontis,
Et vacat Aoniis prima iuventa choris:
Nec se se gravibus potis est accingere curis,
Quam semel immiti compede vinxit Amor.
Tu vero, Euganea qua lapsus ab arce Timavus
Fundit in Illyricos ora novenna sinus,
Incolis antiquam Troiani Anthenoris urbem,
Atque Synopaeis moenia iacta viris,
Ardua Cecropii tractans precaepta Solonis,
Et volvens animo grandia Iura tuo.
Ecquid adhuc inter tantarum pondera rerum
Paschalis memorem te facit esse tui?
Si penitus veteris non es oblitus amici,
Nec tua lethaeus pectora torpor habet,
Qualiacunque libens nostrae cape munera Musae,
Quae tibi sint animi pignora certa mei.
Et quamquam maiora tuo sub pectore versas,
Sunt tamen haec studiis non aliena tuis,
Nam modo castaliis nemo est te notior antris,
Nemo Caballino largius amne bibit
Atque (ita sim felix) quoties tua docta revolvo
Carmina (iudicio est gratia si qua meo,)
Scripta cothurnati videor versare Maronis,
Aut Colophoniaci nobile Vatis opus.
Quis tua scripta neget culto certare Tibullo?
Cumque Phyletaeis vivere digna modis;
Quae te florentis sub tempora prima Iuventae
Flebilibus numeris scribere iussit Amor.
Perge igitur (sint aequa tuis modo numina factis)
Accipies meritis praemia digna tuis.
Vidimus a prima praesagia multa iuventa,
Et iam tunc laudis nuncia signa tuae.
Novimus ingenium, nec dum patientibus annis
Aemula Nelaeo verba diserta Seni.
Quis te mellifluis referantem pectora dictis
Doctius Arpino non putet ore loqui?
Iam Romana suas in te facundia vires,
Et priscum reparat Attica lingua decus.
Non ignota tibi Chrysippi inventa, nec ullus
In tam difficili qui latet arte locus.
Sacra Stagirei tibi sunt tentata Magistri,
Quae numquam pauper qui colit, esse potest.
Felix cui licuit spretis vulgaribus ausis
Ante diem studiis invigilare bonis.
Nunc alii veterum titulis censentur avorum:
Sed tua iam veteres Gloria vicit Avos.
Sed iam tempus adest patriis te reddere terris,
Summaque iam Patriae solvere vota tuae.
Absentem quae saepe suum suspirat Alumnum,
Teque dolet tantas ducere Brute moras.
Tolle moras igitur, nostrasque revertere in oras:
Sic tua felices coepta sequantur aves.
Ut vaga te reduci verrentem coerula remo
Accipiat placidis Hadria mitis aquis.
Ludant connexis circum tua rostra choreis
Quotquot coeruleos continet unda Deos.
Et tonet inflata Triton Super equora Concha,
Ad sonitum virides subsiliantque Dei.
Et vectus curru per inanes Iuppiter auras
Aequora prospectu mulceat alta suo.
Nulla micent toto contraria sydera coelo.
Nec madidus pluvias concitet auster aquas.
Laeta sed immensum foveat concordia pontum,
Spiret ab occiduo Chloridos aura Polo;
Et tua foelices comitentur carbasa venti,
Incolumis Patrio dum referare solo.
Previous section

Next section


Paskalić, Ludovik; Camillo, Giulio; Molza, Francesco Maria; Volpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551], Carmina, versio electronica (), 2642 versus, verborum 17191, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [word count] [paskaliclc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.