Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Paskalić, Ludovik; Camillo, Giulio; Molza, Francesco Maria; Volpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551], Carmina, versio electronica (), 2642 versus, verborum 17191, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [word count] [paskaliclc].
Previous section

Next section

IN CAROLI CAESARIS PANNONICAM EXPEDITIONEM
Postquam prisca novis mutata est moribus aetas,
Pressaque non solito vomere terra fuit;
Vectaque inaccessas Pinus montana per undas,
Ausa fuit rapidis credere vela notis;
Aurea lethifero libertas obruta ferro
Corruit, indignum ferre coacta iugum;
Incessitque animis regnandi saeva libido,
Quae secum fraudes, que mala cuncta tulit.
Impulit haec natos miseros iugulare parentes,
Impiaque in fratres fratribus arma dedit.
Haec docuit rigidos ferro proscindere montes,
Haec bellatores trans freta duxit equos:
Haec eadem Ismariis* ........excivit ab oris,
Ut nunc occiduas sollicitaret opes;
Nec satis esse putat, populos quod vicit heoos,
Et sibi quod Lybici serviat ora maris;
Quodque tot Europae domitas sibi vendicet urbes,
Totque suo videat subdita regna iugo:
Sed nova bella parat, neque limite, terminat ullo
Imperii fines quos velit esse sui,
Non tamen ante suos meditatur sistere cursus,
Fingat ad auriferum quam sua signa Tagum,
Ipse sibi has metas, immo haec sibi somnia fingit,
Et nihil adversi Caesaris arma timet.
Verum longe alias versabit pectore curas,
Proxima quum geminae signa videbit Avis.
Contrahit interea populos terraque marique,
Ducat ut innumeras ad nova bella manus.
Prima suas misit tellus Memphitica puppes,
Quam pater ignotis Nilus inundat aquis.
Venit Idumaeis miles numerosus ab oris,
Et Syrus, et patrii dives odoris Arabs,
Phoenices, Tyriique , et thuriferi Nabathaei,
Quique colunt Rubro littora iuncta mari.
Tum Cilicum venere rates, quos Pyramus, et quos
Ceruleus gelido flumine Cydnus arat.
Non illic Tauri, non illic cultor Amani,
Nec parvi domitor ruris Isaurus abest.
Conveniunt quicunque tuos Pamphylia saltus,
Quique Lycaoniae pinguia rura colunt,
Quaque Chimeraeo perfusa est sanguine tellus
Venit, ab Actaeo gens Oriunda Lyco,
Et qui marmorei censentur mole Sepulchri,
Coguntur patrios linquere Cares agros.
Nec minus, Aerei celebrat quos fama Colossi,
Atque alit a priscis Nauticus usus avis,
Mons quoque deseritur, cui plurima contigit olim
Dulcia noctivagae furta videre Deae,
Linquntur quae Meander vagus implicat, et quae
Lambit Oloriferis prata Cayster aquis,
Quae secat aurifera dives Pactolus arena,
Quaeque rigat pariles dum vehit Hermus opes:
Tunc et Apollineae veniunt ad iussa Celenae,
Et late Aoniis Pergama nota choris.
Linquuntur Mysorum agri cultoribus, et quae
Alcides raptum per loca flevit Hylam,
Et gens, quae gelidum circum iacet Hellespontum,
Quamque Propontiaca Bosphorus arctat aqua,
Subdita Buxifero linquuntur rura Cythoro,
Et quae virginei fluminis unda rigat,
Quaeque fluentisona prospectat ab arce Carambis,
Quaeque secat Croeso non bene tactus Halys.
Et quam Thermodoon, et quam Lycus alluit, et quae
Tincta Promethaeo sanguine terra fuit.
Coguntur populi, quos rippa tangit utraque
Phasis, Iasonae vellere clarus ovis,
Quos diffusa palus lambit Maeotica, quosque
Tangit, in Euxinas dum cadit Ister aquas.
Deseritur Rodope, glacialis linquitur Emus,
Strimon idem subiit, et celer Haebrus onus,
Quique tuos dum percurrit Pharsalia campos,
Appidanus veterum detegit ossa Ducum,
Et quae iam medios victricia signa per Indos
Transtulit exigua Pella phalange potens,
Cogitur et paribus succumbere Grecia fatis,
Ipsa sui proprium nil nisi nomen habens.
Cogitur Epyrus, atque altior Illyris ora
Mittere delectos ad fera bella viros,
Praeterea innumeri, quorum diversa referre
Nomina, non modici temporis esset opus.
Undique conveniunt claram Constantis ad urbem:
Vix capit effusas Thracia tota manus.
Non tot Achemeniae miserunt millia Susae,
Clara quibus Marathon nobilitanda foret,
Nec tot deduxit, qui demens ponte soluto
Hellespontiacae stigmata inussit aquae.
Secum haec pannonicas*..... traxit in oras,
Et sibi coelicolas vix putat esse pares.
Nec minus innumeras emisit in aequora classes,
A quibus occiduae dirripiantur opes,
Quot neque Amyclaeis Atrides solvit ab oris,
Quum tulit ultrices Pergama ad alta faces;
Nec divina suis Salamis conspexit in undis,
Barbarus Euboicas quum cruor auxit aquas.
Fama novi motus totum diffusa per orbem
Solis ad occiduas ex oriente domos,
Terruerat populos; iam iamque extrema timentes
Fundebat humiles sydera ad alta preces:
Quum subito Hispanis invictus Caesar ab oris
Extulit intrepida signa superba manu;
Et late occiduas diffundens iussa per urbes
Cogere belligeras coepit in arma manus.
Venit ab Herculeis Hispania prima columnis
Dives, et armigeris inclyta terra viris,
Coguntur populi, qua Buria praeterit, et quos
Munda vetus Latio sanguine tincta tulit,
Et Tagus, auriferis placidus qua defluit undis,
Ad nova ventigenae iussa parantur Equi.
Linquuntur, quae pulcher Anas loca permeat, et quae
Bethis oliviferos alluit inter agros.
Dat nova Carthago, dat prisca Valentia nomen,
Et loca quot Sicoris, et quot Iberus alit.
His spatiosa suas addidit Germania vires
Mitis, et antiquae nil feritatis habens:
Aeque armis aeque illa viris, atque ubere glebae
Nobilis: et magno Caesare digna parens.
Nec minus invictos Oenotria cogit alumnos
Terra virum, et veterum fruge beata ducum;
Alpibus, et gemino circim vallata profundo
Dignaque quae terris imperet, atque mari.
Haec secum infestos Caesar deduxit in hostes
Agmina Barbaricis non capienda dolis,
Clara armis, tum virtute, atque ingentibus ausis
Inclyta, et immoto vincere sueta pede,
Protinus hostiles tantae virtutis ad aures
Non mendax cursu praepete fama volat,
Degeneresque animos, infestaque tela timentes,
Impulit infami vertere terga fuga.
Ipse videbatur mutato *.....amictu
Turpiter ante alios sollicitare gradum,
Arreptum nec iter noctes ve dies ve remisit,
Donec ad Hellaeae littora venit aquae,
Ad dum perculsos Caesar perquireret Hostes,
Nescius hanc turpem praeripuisse fugam,
Caesaris occiduis properabat Classis ab oris,
Iamque per Ionios dat sua vela sinus,
Hispani hic aderant Proceres; hic Thusca iuventus,
Hic maris Ausonii quos habet ora duces;
Quosque Rhodos Siculo misit praetenta Pachyno
Incola Carpathii quae fuit ante maris.
Hic Siculae; ligurumque rates, clarissima bello
Nomina, Barbaricis nobilitata malis.
Ut primum Ionias fulserunt signa per undas
Caesaris, Ismariae terga dedere rates,
Victa metu patrias Rhodopeia classis in oras
Hellaei refugit intima claustra freti;
At, quae Caesareo sulcat sub nomine pontum,
Victrix Barbaricos depopulatur agros,
Et late hostiles sine vindice dirripit urbes,
Cogit et Hesperio subdere colla iugo.
Interea dum Caesareus victricia Ductor
Figit in edomitis mille trophaea locis;
Parte alia par laude virum, par navibus, effert
Alter ab Hadriaco dux sua signa sinus
Non ut bella gerat, non ut per vulnera metas
Latius imperii proferat ille sui.
Sat putat esse sibi sua iura antiqua tueri,
Obviaque hostili stringere tela dolo.
Hic decus Italiae Venetae coiere carinae:
Clarius his toto Sol videt orbe nihil.
Hic impaccata deducti e stirpe Liburni,
Hic sunt Dalmatici (Martia corda) Duces.
His vires Corcyras suas: sua rostra Zacynthos
Addidit his celeres Gnosia terra rates.
Addidit et sua vela Paphos, atque alta Cithera,
Utraque iam Siculae nomina grata Deae.
Omnes auricomi comitantur signa Leonis
Iam pridem Patriae vincere docta suae,
Illum inter tantos terraeque marisque tumultus
Pax iuvat, et nullo parta cruore quies:
Contentusuqe suo, toties quum vincere possit,
Dulcia tranquillae munera pacis amat.
Et modo sydereos pennis sublatus ad axes
Cancrum inter medius Erigonemque nitet:
Saepe per umbrosas librans vestigia sylvas
Magnanimo pavidas territat ore feras:
Nunc super aequoreas demissus cernitur undas,
Et magno Hadriacas corpore obumbrat aqua;
Infestosque procul nostris a finibus hostes
Submovet, hostiles nec timet ille minas.
Salve invicte Leo, Venetique perenne Senatus
Lumen, et immensi sydus, et aura maris.
Per te parta quies, nostris Mars exulat oris,
Et procul a terris stant mala cuncta tuis:
Per te deposito laetum paeana timore
Et canimus festis carmina iuncta choris.
Sint aliis caedes, et tristia praelia cordi;
Hic colitur pietas, hic pietatis amor.
Hic secura quies, placidisque obnoxia curis
Pax viget, et summo Gratia lapsa polo
Hic passim festis fulgent delubra corymbis,
Accensisque adolent thura Sabaea focis;
Et tibi pro meritis meriti redduntur honores,
Qui tribuis populis talia dona tuis.
Ergo ades, et placida alarum quem protegis umbra,
Suscipe iam populi vota precesque tui;
Ut dum te colimus, tuaque annua sacra, queamus
Praeside te laetos semper habere dies.
Previous section

Next section


Paskalić, Ludovik; Camillo, Giulio; Molza, Francesco Maria; Volpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551], Carmina, versio electronica (), 2642 versus, verborum 17191, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [word count] [paskaliclc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.