Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Paskalić, Ludovik; Camillo, Giulio; Molza, Francesco Maria; Volpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551], Carmina, versio electronica (), 2642 versus, verborum 17191, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [word count] [paskaliclc].
Previous section

IN OPUS F. DOMINICI BUCCHII AENCOMION
Qui legis arcano conscripta volumina sensu,
Dogma salutiferi quae cecinere Dei:
In quibus humanis coeli doctrina figuris
Traditur, illoto non adeunda pede;
Cuius percipiunt oracula mistica soli,
Quos patris aetheri desuper afflat Amor:
Hunc tibi sume Ducem, quem si comitabere, certo
Certior , incertas per gradiere vias.
Nec te decipient, qui blandis oblita verbis
Plurima sub modico felle venena tegunt.
Sirenas referunt cantus dulcedine quondam
Fallere Dulychias sic voluisse rates.
Hic tibi erit cautus contra Sirenas Ulixes,
Nec fallenda tuis auribus arma dabit:
Quodque fuit patribus deserta per arva vetustis
Ignea de summo lapsa columna polo;
Quod fuit eois divinum Regibus astrum,
Munera qui nato prima tulere Deo;
Hoc tibi divinae legis praecepta volenti
Discere (si credas) hic liber unus erit.
Previous section


Paskalić, Ludovik; Camillo, Giulio; Molza, Francesco Maria; Volpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551], Carmina, versio electronica (), 2642 versus, verborum 17191, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [word count] [paskaliclc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.