Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Paskalić, Ludovik; Camillo, Giulio; Molza, Francesco Maria; Volpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551], Carmina, versio electronica (), 2642 versus, verborum 17191, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [word count] [paskaliclc].
At quamvis mediis hinc atque hinc numina votis Aequa forent, Non tamen eventu rerum cessabitur aequo. V076r Si quid enim In Marte ingenium, virtusque, animusque pericli Contemptor, nulliquie obnoxia corda pavori, Vinces Sancte senex, vinces Leo, tuque rebelles Disiicies late volucrum Regina catervas, Queis tantum furor, et rabies, Virtutis, patrioque animus algentior Aebro. Horrendum fuerat, et formidabile nomen Barbaricum, multos ad At nunc, si qua prius fuit huius gloria gentis, In ventos abiit, turpique est obruta labe. Vidimus Ismarii, viresque, omnemque Tyranni Virtutem, quum Pannonios penetravit in agros Mente furens, totum quo secum traxerat orbem. Quotquot ab Aurorae regionibus ad freta Rubri Aequoris, extremis quotquot numerantur ab Indis Usque ad Hyperboreos sinuoso tramite montes, Immanes populi; quotquot rigat Amphitrite, Syrtibus a geminis, et littoribus Nabatheis Ad Tanaim; rursusque alio se margine curvans, Donec in Hadriacas sua brachia porrigat undas, Convenere omnes: nec cernitur obruta tellus Sub pedibus, tantas nec quis numerare catervas Sufficeret, Lybicas potius numeraret arenas: Omnibus his animi immites, et pectora bello Prompta satis. sed enim rudis indigestaque turba Consilii, et rationis inops, non stringere ferrum, Non inferre gradum, nec scit pulchro ordine iusso Stare loco, premit et premitur, seque implicat ultro. Contra autem, magni clarum qui Caesaris agmen Cerneret humanae nihil illic artis inesse, Omnia sed superum manibus curata putaret. Illic Ausoniae bello delecta iuventus Ingentes animos, et fortia pectora pandens, Hispanique Duces, quos Martia gloria coelo Extulit, aeternumque dedit tolerantia nomen, Et Rheni gens clara armis, et vincere sueta, Sive mori nulli est victo cura ulla salutis, Omnes assueti bellis, fulgentibus omnes Septi armis stabant, quisque ad sua munia, iuncti, Ordine dispositi ductorum iussa tenentes. Flexit inops animi trepidas *.......... habenas Non ausus tentare novi discrimina Martis, Cuncta timens, solitosque aliis mutavit amictus, Ignotusque suis patrias aufugit in oras: Terga dedere suo vacuae ductore catervae; Et quo quem fortuna tulit, sine lege, sine armis Pallantesque vagique suas referuntur ad oras; Profuit hybernis fugientibus imbribus auctus Danubius, gelidaeque nives tenuere sequentes, Quos tum laudis amor longe ad maiora tulisset Facta, modum reliquis forsan factura periclis. Sed vetuit fortuna, Deusque, ut Caesar habere Posset, ubi innumeris se se exercere tryumphis; Tunc, ubi nulla data est optatae copia pugnae Protinus Hesperias vertit se victor ad oras Caesar, et Ismario statuit de Rege trophoeum Coelitibus, meritosque aris indixit honores. Parte alia impatiens irarum *....... in undis Eventum renovare parat, missisque repente Classibus innumeris incautos opprimit Affros, Atque hinc ingentes ubi erant Carthaginis arces Haud procul, antiquum sub proditione Occupat, et patrio pulsum secedere regno Cogit, amicitiae praetenso nomine Regem, Et longa exilia, et longinquas quaerere sedes Non tulit hoc Caesar, subito sed comparat omnes, Quas habet in ditione rates, citusque relatu Eijicit infestos Lybicis de finibus hostes, Disiecitque mari classes, atque ignibus ausit, Multaque (quod longe ante alia est memorabile facta) Millia captorum, quos saeva compede vinctos Barbarus obscura clausos in rupe tenebat; Mollibus eversis quae carceris ostia duri Undique cingebant, superas eduxit ad auras: Et quot nec votis poterant sperare solutos, Muneribusque graves patrias dimisit ad urbes; Ipsumque extorrem parvo post tempore Regem Advocat, et scaeptrum laetanti reddit avitum. Non fuit Ismario toties tentasse Tyranno Fortunam sine laude satis; sed rursus in arma Fertur, et insano bellorum flagrat amore: Ac, veluti Herculeae reparatur bellua lernae, Maiores reparat terraque marique catervas: Obruit arva viris, et totum classibus aequor, Quot neque Threijcias Xerxes traduxit in oras, Per medium cum navit Athon, neque littore ab Indo Demens Leucadiae traxit Cleopatra ruinae. Miratur Triton, imis Neptunus in undis Extimuit sortita rapi sibi iura tridentis; Et celer Herculeas aufugit ad usque columnas. Iamque animo totum terrarum concipit orbem Barbarus, haud fidei memor, et rectumque piumque Spernit; et incautos neglecto foedere pacis Aggreditur Venetos, Phaeacumque obsidet arces, Et late ferro populatur et ignibus agros, Quodque potest genus omne mali Phaeacibus infert. At contra Veneti, quum se videre nephando Marte peti, toto extemplo conamine nixi Instruxere suas quotquot potuere Carinas. Illic Euganei convenit turba Timavi Vincere sueta mari, volucresque aequantia cursu Rostra liburna notos: necnon Mavortia pubes Illyriae manus aequoreis assueta tryumphis Illic Dictaeaeque rates, quibus omnis in armis Gloria, difficilique arcu, levibusque sagittis.
Paskalić, Ludovik; Camillo, Giulio; Molza, Francesco Maria; Volpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551], Carmina, versio electronica (), 2642 versus, verborum 17191, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [word count] [paskaliclc]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.