Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Madijev de Barbazanis, Miha (c. 1280 - post 1358) [1358], De gestis Romanorum imperatorum atque pontificum, caput XV, versio electronica (), 471 verborum, Ed. Ivan Lučić [genre: prosa oratio - historia] [word count] [madijevmdgrip]. Sciendum est igitur quod Civitas Spalatina contraxit originem a famosa et antiqua
ac Nobili Civitate Salonae, quae Salona fuit tempore Trojanorum, et dominabatur
totam Dalmatiam et Croatiam usque in Vngariam et dicitur per historias, et
Chronicas antiquas ipsam Civitatis Salonae tempore sui status dedisse ad
destructionem Trojanorum contra Regem Priamum in subsidium Graecorum galeas
armatas numero LXXII. nam Spaletum secundum veram etymologiam, et
interpretationem nominis ipsius Civitatis dicitur proprie Spaletum
i. Salonae Palatium laetum, vel Salonae Palatium latum a
Diocletiano Imperatore mirabiliter fabricatum, et ut habetur in Chronicis
antiquis Romanis quod iste Imperator Diocletianus ut dicitur fuit natione, et
oriundus de Dalmatia id est, de Civitate Salonae, et ideo in sigillo Civitatis
Spalati continetur versiculus Palatium laetum Spalatum Salonae quietum.
post destructionem vero Salonae a Totila Duce Polonorum, Principes, Comites, et
Barones, et alii milites Nobiles dictae Civitatis Salonae ad Insulas fugientes,
et ibidem aliquo tempore permanentes, postea major pars Nobilium Salonae
accesserunt prudenter ad aedificium, et Palatium Diocletiani Imperatoris Romani
quod constructum erat pro Regia Aula prope Civitatis Salonae quod Spalatum
appellare caeperunt, et ibi postmodum habitaverunt. Ex quibus Salonitanis
Civibus nati sunt Nobiles Spalatini et ideo vere Nobiles sunt, quia ex generoso
sanguine procreati ortum a Nobilibus habuerunt: sicut fuit Severus Magnus, et
alii quamplures Nobiles Salonitani, et sicut Veneti, et Paduani, et alii multi
Nobiles habuerunt antiquam originem eorum a Trojanis, et aliis Nobilibus hujus
orbis, de antiqua et Nobili Civitate Salonae fit mentio in jure Canonico, et in
multis decretis investigatis per sapientes, similiter de dicta Civitate Salonae
fit mentio |
Madijev de Barbazanis, Miha (c. 1280 - post 1358) [1358], De gestis Romanorum imperatorum atque pontificum, caput XV, versio electronica (), 471 verborum, Ed. Ivan Lučić [genre: prosa oratio - historia] [word count] [madijevmdgrip].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.