Vrančić, Antun (1504-1573) [1553], Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica (), Verborum 10368, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [word count] [vrancicaiter].
Apud hoc oppidum mons Almus, antiquis nostris Frusca appellatus, desinit, qui ab
ora, quae Atthyam et Uylacchum arces discriminat, incipit, vinoque singulari
notus est, cujus vitem Probus imperator primus ex Italia allatam plantasse
dicitur. Habet hic mons XII. circiter milliaria longitudinis, latitudinis tria
ubi latissimus, totusque omni ex parte per latera et radices vinetis cultus,
juga sylvis amoenis virent ac densantur citra horrorem. Nunc, quod deplorandum
maxime est, vix e regione Danubii, cui grato atque aprico aspectu spatiosoque
satis sufficienter et leniter imminet vertice, omnino XX. vineas non ostendit
viatoribus, quum olim nullus a sylva locus vacuus non erat vitibus consitus,
praesertim vero qui in tumorem magis excreverat, et incumbentem in se propius
meridianum solem excipiebat.

|