Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vrančić, Antun (1504-1573) [1553], Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica (), Verborum 10368, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [word count] [vrancicaiter].
Previous paragraph

Next paragraph

Pileos habent ut lances ex tenuissimis virgulis factos, ita ut ea pars, quae apud nos caput obtegit et superne est clausa, apud hos aperta est, summoque 313 capiti imponitur, parte latiore in coelum versa, perinde ac si vestis fimbrias humeros supra attolleres, humeralia ima tenerent, nudis omnino crinibus subtus apparentibus, adeo ut quiddam simile est aegyptio diademati, quod in disci more planum est. Caeterum hic ipse pileus lineo et candido panno omni ex parte circumvolvitur, ornaturque ubique exterius partim assutis, partim appositis quibusdam veluti nummis plumbeis, aereis, vitreis et id genus multis aliis ex pellucentibus rebus, nihili alioqui, sed ad omnem motum crepitantibus. Ad hoc et capiti nihil non ex omni genere tum florum tum herbarum, quae habent quippiam gratiae peculiaris, uvas praeterea et glandes et baccas et similia indunt in circuitum. Aures vero quaterno et quinterno loco vulnerant punctim, appendentque eis plumbeas inaures, pondereque longe graviores quam valentes pretio. Habent simili ex materia manicas et dextrocheria. Sed seniores foeminae et promiscue tam virgines quam vetulae annulos aeneos plures, ima omnino internodis illis onerata. Caeterum gerunt et torques sed non aureos vel argenteos, in quibus praecipuum locum habent conchae quaedam marinae diversi generis. Post orariae baccae nostri moris e vitro factae. His succedunt nolae, quas nos allegamus accipitribus. Has sequuntur nummi calculatorii aerei rhenenses et frusta thoracis hamati ex chalybe, et demum quicquid uspiam lucidi occurrerit, torquibus apponunt et collo pluribus spiris aggerunt. Nec uno ejusmodi torque contentae, quae sunt in pago magis insignes, duos, tres et quatuor geminant, ita ut quum plurimae nobis astarent de nobis mirabundae et nos de illis, deque his eorum ornatibus, una quaesivit, an nostrae mulieres tam pulchre ornarentur? 314 Beatae, quae nostros luxus ignorant, et suos in rebus, quae sunt nullo impendio, ponunt, nec minus paupertate sua contentae sunt, quam nostrae suis divitiis.

Previous paragraph

Next paragraph


Vrančić, Antun (1504-1573) [1553], Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica (), Verborum 10368, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [word count] [vrancicaiter].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.